라틴어 문장 검색

Hic segetes, illic veniunt felicius uvae, arborei fetus alibi, atque iniussa virescunt gramina.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 2:5)
Urit enim lini campum seges, urit avenae, urunt Lethaeo perfusa papavera somno:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 3:3)
Quid qui, ne gravidis procumbat culmus aristis, luxuriem segetum tenera depascit in herba, cum primum sulcos aequant sata.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 3:16)
intereunt segetes, subit aspera silva, lappaeque tribolique, interque nitentia culta infelix lolium et steriles dominantur avenae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 4:16)
nec non et lini segetem et Cereale papaver tempus humo tegere et iamdudum incumbere aratris, dum sicca tellure licet, dum nubila pendent.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 7:3)
sed illos exspectata seges vanis elusit avenis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 7:8)
rivos deducere nulla religio vetuit, segeti praetendere saepem, insidias avibus moliri, incendere vepres, balantumque gregem fluvio mersare salubri.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 9:7)
Saepe ego, cum flavis messorem induceret arvis agricola et fragili iam stringeret hordea culmo, omnia ventorum concurrere proelia vidi, quae gravidam late segetem ab radicibus imis sublimem expulsam eruerent;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 12:3)
Haec loca non tauri spirantes naribus ignem invertere satis inmanis dentibus hydri nec galeis densisque virum seges horruit hastis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 8:2)
Ac si quos haud ulla viros vigilantia fugit, ante locum similem exquirunt, ubi prima paretur arboribus seges et quo mox digesta feratur, mutatam ignorent subito ne semina matrem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 11:4)
Bis vitibus ingruit umbra, bis segetem densis obducunt sentibus herbae;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 19:7)
tum segetes altae campique natantes lenibus horrescunt flabris summaeque sonorem dant silvae longique urgent ad litora fluctus;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 8:8)
Namque sub Oebaliae memini me turribus arcis, qua niger umectat flaventia culta Galaesus, Corycium vidisse senem, cui pauca relicti iugera ruris erant, nec fertilis illa iuvencis nec pecori opportuna seges nec commoda Baccho.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 7:3)
non opimae Sardiniae segetes feracis, non aestuosae grata Calabriae armenta, non aurum aut ebur Indicum, non rura, quae Liris quieta mordet aqua taciturnus amnis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 313)
purae rivos aquae silvaque iugerum paucorum et segetis certa fides meae fulgentem imperio fertilis Africae fallit sorte beatior.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 1610)

SEARCH

MENU NAVIGATION