라틴어 문장 검색

quod denique senatum invidia liberassem, qua flagrabat apud ordines alios, quod severus in ceteros senatoribus solis dissimulatione quasi mutua parceret.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 13 21:2)
TRAIANUS PLINIO Et civis et senatoris boni partibus functus es obsequium amplissimi ordinis quod iustissime exigebat, praestando.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 3 B1)
Quaeritur ergo an, qui minor triginta annorum gessit magistratum, possit a censoribus in senatum legi, et, si potest, an ii quoque, qui non gesserint, possint per eandem interpretationem ab ea aetate senatores legi, a qua illis magistratum gerere permissum est;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 79 3:1)
Ego a destinatis censoribus quid sentirem interrogatus eos quidem, qui minores triginta annis gessissent magistratum, putabam posse in senatum et secundum edictum Augusti et secundum legem Pompeiam legi, quoniam Augustus gerere magistratus minoribus annis triginta permisisset, lex senatorem esse voluisset qui gessisset magistratum.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 79 4:1)
scilicet est cupidus studiorum quisque suorum, tempus et adsueta ponere in arte iuvat, saucius eiurat pugnam gladiator, et idem inmemor antiqui vulneris arma capit, nil sibi cum pelagi dicit fore naufragus undis, et ducit remos qua modo navit aqua.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 520)
Caesaris adventu tuta gladiator harena exit, et auxilium non leve vultus habet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 826)
"frondibus ornabant quae nunc Capitolia gemmis, pascebatque suas ipse senator oves;"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권115)
an quia, cum colerent prisci studiosius agros, et faceret patrio rure senator opus, et caperet fasces a curvo consul aratro, nec crimen duras esset habere manus, rusticus ad ludos populus veniebat in urbem (sed dis, non studiis ille dabatur honor:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권506)
scilicet ut victus repetit gladiator harenam, et redit in tumidas naufraga puppis aquas, forsitan ut quondam Teuthrantia regna tenenti, sic mihi res eadem vulnus opemque feret, Musaque, quam movit, motam quoque leniet iram;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 111)
integer est melior nitidis gladiator in armis, quam cui tela suo sanguine tincta rubent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 616)
respice terrifici scelerata sacraria Ditis, cui cadit infausta fusus gladiator harena, heu, male lustratae Phlegethontia victima Romae!
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권113)
"Christus purpureum gemmanti textus in auro signabat labarum, clipeorum insignia Christus scripserat, ardebat summis crux addita cristis, ipse senatorum meminit clarissimus ordo, qui tunc concrete processit crine catenis squalens carcereis aut nexus conpede vasta, conplexusque pedes victoris ad inclyta flendo procubuit vexilla iacens, tunc ille senatus militiae ultricis titulum Christique verendum nomen adoravit, quod conlucebat in armis."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권151)
quid mihi tu ritus solitos, Romane senator, obiectas cum scita patrum populique frequenter instabilis placiti sententia nexa novarit?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2112)
nec enim spoliata prioris robore virtutis senuit nec saecula sensit, nec tremulis, cum bella vocant, capit arma lacertis, nec tam degeneri venerandis supplicat ore principibus, quam vult praenobilis ille senator orandi arte potens et callida fingere doctus mentitumque gravis personae inducere pondus, ut tragicus cantor ligno tegit ora cavato, grande aliquod cuius per hiatum crimen anhelet.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2222)
intrant interea locum rotunda conclusum cavea, madens ferarum multo sanguine quem furor frequentat, cum spectacula perstrepunt cruenta ac vilis gladiator ense duro percussus cadit et fremit voluptas.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Beatissimorum Martyrum Fructuosi Episcopi Ecclesiae Tarraconensis, et Augurii et Eulogii Diaconorum.35)

SEARCH

MENU NAVIGATION