라틴어 문장 검색

non ego illi extemplo hamum ostendam, sensim mittam lineam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 5, scene 123)
namque cum non penitus macerata sed recens sumitur, cum fuerit inducta habens latentes crudos calculos, pustulas emittit.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 2장3)
qui calculi, in opere uno tenore cum permacerantur, dissolvunt et dissipant tectorii politiones.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 2장4)
si ad eam offenderint calculi, non erit temperata;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 2장6)
Item sunt nonnullae acidae venae fontium, uti Lyncesto et in Italia Velino, Campania Teano aliisque locis pluribus, quae hanc habent virtutem, uti calculos, in vesicis qui nascuntur in corporibus hominum, potionibus discutiant.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장71)
item aliae regulae aliaque tympana ad eundem modum dentata una motione coacta versando faciunt effectus varietatesque motionum, quibus moventur sigilla, vertuntur metae, calculi aut ova proiciuntur, bucinae canunt, reliquaque parerga.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 8장24)
ex eo quot calculi deciderint, sonando singula milia exisse monebunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 9장11)
numerus vero calculorum ex imo collectus summa diurni miliariorum numerum indicabit.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 9장12)
in plano autem tympano foramina fiant, in quibus foraminibus conlocabuntur calculi rotundi.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 9장18)
in theca eius tympani, sive loculamentum est, unum foramen excavetur habens canaliculum, qua calculus liberatus ab obstantia cum ceciderit in vas aereum, sonitu significet.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 9장19)
igitur circumitio tympani plani quotienscumque ad foramen perducet calculos, emittet per canaliculum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 9장23)
calculus lapis brevis terrae admixtus, dictus calculus, quod sine molestia sui brevitate calcetur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1802)
trepidant vero hoc loco 'sensim' accipiunt, non, ut alibi, 'festinant', quia saltus non cursu, sed sensim cinguntur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 1217)
sin minus, sensim erit pedetemptimque facienda, ut amicitias, quae minus delectent et minus probentur, magis decere censent sapientes sensim diluere quam repente praecidere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 154:6)
Aliis in Lunae locis inaequalitas menstrua, quam Inclinationis variatio admittit, in calculo Latitudinis Lunae compensatur & quodammodo tollitur per inaequalitatem menstruam motus Nodorum, (ut supra diximus) adeoque in calculo Latitudinis illius negligi potest.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 35:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION