라틴어 문장 검색

Atque illud insuper supplices rogamus, ne humana divinis officiant, neve ex reseratione viarum sensus et accensione majore luminis naturalis aliquid incredulitatis et noctis animis nostris erga divina mysteria oboriatur:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 8:2)
Monemus primum (quod etiam precati sumus) ut homines sensum in officio, quoad divina, contineant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 9:2)
Sensus enim (instar solis) globi terrestris faciem aperit, coelestis claudit et obsignat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 9:3)
Inductionem enim censemus eam esse demonstrandi formam, quae sensum tuetur et naturam premit et operibus imminet ac fere immiscetur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 17:12)
ut a sensu et particularibus primo loco ad maxime generalia advoletur, tanquam ad polos fixos circa quos disputationes vertantur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 18:3)
postremo, informationibus immediatis sensus bene dispositi acquiescunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 21:6)
Quinetiam sensus ipsius informationes multis modis excutimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 21:10)
Sensus enim fallunt utique, sed et errores suos indicant:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 21:11)
Duplex autem est sensus culpa:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 22:1)
Nam primo, plurimae sunt res quae sensum etiam recte dispositum nec ullo modo impeditum effugiunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 22:3)
Neque rursus, ubi sensus rem tenet, prehensiones ejus admodum firmae sunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 22:5)
Nam testimonium et informatio sensus semper est ex analogia hominis, non ex analogia universi:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 22:6)
atque magno prorsus errore asseritur, sensum esse mensuram rerum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 22:7)
Itaque ut his occurratur, nos multo et fido ministerio auxilia sensui undique conquisivimus et contraximus, ut destitutionibus substitutiones, variationibus rectificationes suppeditentur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 23:1)
Etenim experimentorum longe major est subtilitas quam sensus ipsius, licet instrumentis exquisitis adjuti;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 23:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION