라틴어 문장 검색

quod causae non cohaeret, separatum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 80:6)
quodsi pars expositionis pro nobis, pars contra nos erit, miscenda sit an separanda narratio, cum ipsa condicione causae deliberandum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 190:1)
et quoniam duo genera sunt testium, aut voluntariorum aut eorum, quibus in iudiciis publicis lege denuntiari solet, quorum altero pars utraque utitur, alterum accusatoribus tantum concessum est, separemus officium dantis testes et refellentis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 40:1)
argumenta vero reperiuntur aut in quaestionibus, quae etiam separatae a complexu rerum personarumque spectari per se possint, aut in ipsa causa, cum invenitur aliquid in ea non ex communi ratione ductum, sed eius iudicii, de quo cognoscitur, proprium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 75:1)
quae mihi separandi ratio haec fuit prima, quod sunt paene ex illis inartificialibus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 78:3)
signum autem, quod ille indicium vocat, ab argumentis iam separavi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 105:2)
nec vereor, ne videar repugnare Ciceroni, quanquam collationem separat ab exemplo.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 222:2)
quidam a simili separaverunt, nos subiectam huic generi putamus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 254:1)
his pro nostra facultate tractatis non dubitassem transire protinus ad dispositionem, quae ordine ipso sequitur, nisi vererer ne, quoniam fuerunt qui iudicium inventioni subiungerent, praeterisse hunc locum quibusdam viderer, qui mea quidem opinione adeo partibus operis huius omnibus connexus ac mixtus est, ut ne a sententiis quidem aut verbis saltem singulis possit separari, nec magis arte traditur quam gustus aut odor.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 245:1)
quod interim coniunctam quaestionem habet, cum utrumque pariter negatur, interim separatam, cum et factum sit necne, et si de facto constet, a quo factum sit ambigitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 78:2)
proximum est ut a praesenti quaestione separet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 100:2)
si nocebit, separabo.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 121:6)
non erunt hic separatae quaestiones, an quisquis, an , quia nullum potest adferri argumentum contra scriptum vehementius eo quod in lite est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 223:1)
Et quoniam orationis tam ornatus quam perspicuitas aut in singulis verbis est aut in pluribus positus, quid separata, quid iuncta exigant, consideremus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 79:2)
sed interim libera et separata est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 140:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION