라틴어 문장 검색

Igitur haec amicitia quam diximus puerilem, eo quod in pueris magis regnat affectus, ut infida, et instabilis, et impuris semper mixta amoribus, ab his quos spiritalis amicitiae dulcedo delectat, omnimodis caveatur.
(DE AMICITIA, CAPUT IX. Amicitia puerilis. 1:8)
Quae tunc plena merces erit colentibus eam, cum tota translata in Deum, in eius contemplatione sepelit quos univit.
(DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 1:10)
sed hii qui sue rationis materiale in turpibus imaginibus non permittunt quiescere, sed ad intuitum supercelestium formarum audent attollere, mei operis ingrediantur angustias, certa discretionis libra pensantes quid sit dignum in aures publicas promulgari uel silentio penitus sepeliri.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, PROLOGUS 2:2)
Pacis alumpna mouet primos Concordia gressus, Et pleno cuncta perfundens Copia cornu, Et Fauor, et multo perfusa fauore Iuuentus, Et Risus nostre proscribens nubila mentis, Et Pudor, et certo contenta Modestia fine, Et Racio, mensura boni, quam semper adherens Felici gressu felix comitatur Honestas, Et Decus, et cuncta trutinans Prudentia libra, Et Pietas, et uera Fides, que fraudis in umbra Nobis ypocritum mentiri nescit amorem, Et uirtus que spargit opes, que munera fundit, Quam penes ignorat ignauam gaza quietem Nec dormire potest thesauri massa sepulti, Sed mutat uarios tociens peregrina magistros.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 6:1)
Illic imperium datur arti, regula regnat, Exilium patitur uicium ueniamque mereri Nescit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 24:17)
Ligni primeuos ortus omnesque querelas Splendor adoptiuus sepelit lignique uetustas Exulat et primos sic obliuiscitur ortus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 10:10)
Non eius roseos color incolit aduena uultus, Sed color indigena regnat nec purpura uultus Secum furtiui patitur fermenta coloris.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 12:6)
Ergo puella gerens tanti sollempnia cultus, Non animum sepelit nec pigra per ocia sese Distrahit aut animi uires effeminat, immo Exercet studiis totam cum corpore mentem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 2:16)
Iam seruit qui liber erat, mendicat habundans Qui fuit, exilium patitur qui primus in aula Regnabat, patitur penas a rege secundus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 18:11)
Qualiter in stellis regnans artansque planetas Imperio seruire suo, nunc stare meantes Cogit, nunc tumidos sectari deuia sola Maiestate iubet, nunc libertate meandi Concessa motus, reddit sua iura planetis;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 22:3)
Hie dolor et gemitus, lacrime, discordia, terror, Tristicies, pallor, planctus, iniuria regnant.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 30:7)
Hic hominis gressus nutans peccaret eundo, Hebrius erraret pes ipse pedisque lucerna Occia uisus hebens ageret, pedibusque negaret Ducatum, lumenque foret sub lumine cecum, Non quod regnet ibi noctis caligo, sed illam Emphatice lucis splendor purgatus inungit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 4:5)
Vt diuina manus animam demittat ab alto, Que sit mente sagax, uirtute referta, pudore Predita, presignita fide, pietate refulgens, Que, carnis uestita toga, sic uisitet orbem Quod facinus redimat pietas uirtusque reatum, Incestumque pudor, fraudem ius, gloria casum, Quod superet terrena domus, uis terrea, uestis Corporee masse, corpus mortale, potentis Nature ducatur opus, sic dote beatum Multiplici, nullo fraudatum munere forme, Vt jam corporeum non dedignetur habere Spiritus hospicium nec tantus defleat hospes Hospicii tabem, sed carnis regnet in aula.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 12:9)
Hic superos ciues proprio precellit honore Virgo que proprium pariendi lege pudorem Non perdens, matris meruit cum uirgine nomen, In qua concordant duo nomina, lite sepulta, Que secum pugnare solent litesque mouere, Nec iam discordant mater uirgoque, sed ipsis Litibus exclusis, se pacis ad oscula uertunt.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 24:1)
Singula dum Fronesis miratur et omnia temptat Vestigare sue racionis legibus, illam Asistens matrona monet, ne sompniet illic Humanas leges mundanaque federa, cursus Nature nostrasque uices, ubi nulla potestas Illius, sed cuncta silent decreta, pauescunt Leges, iura stupent, ubi regnat sola uoluntas Artificis summi, que uult a canone nostro Excipiens, ubi iura pauent et regula cedit Artifici, canonque silet, dictante magistro.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 4:31)

SEARCH

MENU NAVIGATION