라틴어 문장 검색

trahuntur in partis Sido atque Italicus reges Sueborum, quis vetus obsequium erga Romanos et gens fidei commissior patientior.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 5장5)
Vbi haec comperta Antonio, discordis animis, discretos viribus hostium exercitus adgredi statuit, antequam ducibus auctoritas, militi obsequium et iunctis legionibus fiducia rediret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 15장1)
is Silvanum socordem bello et dies rerum verbis terentem specie obsequii regebat ad omniaque quae agenda forent quieta cum industria aderat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 50장8)
nec sermonibus temperabat, immodicus lingua et obsequii insolens.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 53장2)
erectus Samnis Paelignusque et Marsi aemulatione quod Campania praevenisset, ut in novo obsequio, ad cuncta belli munia acres erant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 59장2)
esse illi proprium militem cohortium urbanarum, nec defuturas vigilum cohortis, servitia ipsorum, fortunam partium, et omnia prona victoribus:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 64장2)
nam et Mucianus ambiguis epistulis victores morabatur, et Antonius praepostero obsequio, vel dum regerit invidiam, crimen meruit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 78장8)
plebem quoque et servitia pro Vitellio armari nuntiabatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 79장3)
dein mobilitate ingenii et, quae natura pavoris est, cum omnia metuenti praesentia maxime displicerent, in Palatium regreditur vastum desertumque, dilapsis etiam infimis servitiorum aut occursum eius declinantibus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 84장12)
nec deerat egentissimus quisque e plebe et pessimi servitiorum prodere ultro ditis dominos, alii ab amicis monstrabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 1장9)
civitas pavida et servitio parata occupari redeuntem Tarracina L. Vitellium cum cohortibus extinguique reliqua belli postulabat:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 2장5)
nec senatus obsequium deerat:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 3장10)
sufficere omnis obsequio.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 8장3)
Civilis primores gentis et promptissimos vulgi specie epularum sacrum in nemus vocatos, ubi nocte ac laetitia incaluisse videt, a laude gloriaque gentis orsus iniurias et raptus et cetera servitii mala enumerat:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 14장5)
Hordeonius adhibitis tribunis centurionibusque consultavit num obsequium abnuentis vi coerceret;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 19장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION