라틴어 문장 검색

cachryos acetabulo, piperis granis quadraginta:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XVIII De Malagmatis. 5:4)
Quod interdum tertio mense, interdum non ante sextum, nonnumquam exacto quoque anno fit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVII De cancro qui excisa vesica nascitur. 6:5)
A sexto die etiam vapore aquae calidae per spongiam fovere:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 11:2)
agnoscunt rostra curules auditas quondam proavis, desuetaque cingit regius auratis fora fascibus Ulpia lictor, et sextas Getica praevelans fronde secures colla triumphati proculcat Honorius Histri.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:278)
propter quod intellegi debet tritici satio dierum sex et quadraginta ab occasu Vergiliarum, qui fit ante diem nonum Kalendas Novembris ad brumae tempora.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 8장 2:3)
In quadratum pedem seruntur grana sex eius seminis Arcturo exoriente, quod est ultimo mense Februario, circa sextum aut quintum Kalendas Martias;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 21:2)
Omne autem frumentum et hordeum, quicquid denique non duplici semine est, spicam a tertio ad quartum nodum emittit et, cum totam edidit, octo diebus deflorescit ac deinde grandescit diebus quadraginta, quibus post florem ad maturitatem venit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 11장 10:1)
Rursus quae duplici semine sunt, ut faba, pisum, lenticula, diebus quadraginta florent simulque grandescunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 11장 10:2)
nam proscinditur is agri modus, quamvis durissimi, quinquaginta operis, iteratur quinque et viginti, tertiatur et conseritur quadraginta.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 12장 8:3)
Pluviales quoque et feriarum computantur, quibus non aratur, dies quinque et quadraginta;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 12장 9:2)
Vernaeque positionis dies fere quadraginta sunt ab Idibus Februariis usque in aequinoctium;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 14장 1:4)
Omnis enim fecundus pampinus intra quintam aut sextam gemmam fructu exuberat, reliqua parte quamvis longissima vel cessat vel perexiguos ostendit racemos.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 17장 3:3)
nam paulo ante, cum de summa parte sarmenti disputarem, quam sagittam dixeram vocitari, colligebam fere intra quintam vel sextam gemmam,quae sint proximae veteri sarmento, fructum edi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 18장 3:2)
Hos adicies ad quadraginta.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 2장 9:11)
Hoc sexies ducendum est, quoniam sex latera sunt, quae consummata efficiunt duo milia trecenteni et quadraginta.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 2장 10:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION