라틴어 문장 검색

Sinus vero umbilici, tum vacuus, a quibusdam duabus regulis exceptus est;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XIV De umbilici vitiis. 5:3)
Communis deinde utrique, omnibusque interioribus sinus est, qui jam conspicitur a nobis:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XVIII De testiculorum morbis. 2:6)
In id demittendus est sinistrae manus digitus index, ut diductis intervenientibus membranulis, sinum laxet.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XIX De testiculorum curationibus, et primo de incisione, et curatione inguinis vel scroti. 2:3)
Ex quibus evenit, ut inter ilia sinus super pubem sine ullis rugis sit extentus, et, in angustum compulsa vesica, facilius calculus capi possit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 10:1)
Juxtaque ea duo parvuli quasi sinus sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 7:1)
Alter brevior et rotundior, et in eo sinu, qui juxta foramina auris est, cardinis modo fit;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 8:3)
Omnesque vertebrae, exceptis tribus summis, a superiore parte in ipsis processibus paulum desidentes sinus habent:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 11:7)
Summa igitur protinus caput sustinet, per duos sinus receptis exiguis ejus processibus;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 12:1)
Ac ne sustineri quidem caput posset, nisi utrimque recti valentesque nervi collum continerent, quos τένοντασ Graeci appellant:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 13:1)
Ceterae processibus deorsum spectantibus in inferiores insinuantur, ac per sinus quos utrimque habent, superiores accipiunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 13:4)
Id autem ipsum recurvum, ac neque inter durissima ossa numerandum, altero capite in eo, quod posui, altero in exiguo sinu pectoralis ossis insidit, paulumque motu brachii movetur, et cum lato osse scapularum infra caput ejus nervis et cartilagine connectitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 17:1)
Cubitus inferior longiorque, et primo plenior, in summo capite duobus quasi verticibus exstantibus in sinum humeri, quem inter duos processus ejus esse proposui, se inserit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 20:1)
Verum ex manu duo exigui processus in sinum radii conjiciuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 22:1)
a lateribus, id est in ipsis coxis, sinus rotundos habet.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 23:6)
Superiora in sinus coxae, sicut humeri in ea ossa, quae scapularum sunt, conjiciuntur:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 24:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION