라틴어 문장 검색

quas res luxuries in flagitiis, crudelitas in suppliciis, avaritia in rapinis, superbia in contumeliis efficere potuisset, eas omnis sese hoc uno praetore per triennium pertulisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 1장 3:3)
His et talibus rationibus adductus Socrates nec patronum quaesivit ad iudicium capitis nec iudicibus supplex fuit adhibuitque liberam contumaciam a magnitudine animi ductam, non a superbia, et supremo vitae die de hoc ipso multa disseruit et paucis ante diebus, cum facile posset educi e custodia, noluit, et tum, paene in manu iam mortiferum illud tenens poculum, locutus ita est, ut non ad mortem trudi, verum in caelum videretur escendere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 70:4)
Tarquinio vero quid impudentius, qui bellum gereret cum is qui eius non tulerant superbiam?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 27:3)
Quia nosti venerem tuam, superbiam captas vendisque amplexus, non commodas.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 126:1)
Mirari equidem tam discordem libidinem coepi atque inter monstra numerare, quod ancilla haberet matronae superbiam et matrona ancillae humilitatem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 126:17)
Tumens inani graculus superbia, Pennas pavoni quae deciderant sustulit Seque exornavit.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Graculus superbus et pavo.2)
Humanitati qui se non accommodat, Plerumque poenas oppetit superbiae.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Cicada et noctua.1)
Satis profecto rettudi superbiam.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Formica et musca.20)
Sed tanto magis laudandi probandique sunt, quos a scribendi recitandique studio haec auditorum vel desidia vel superbia non retardat.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 13 5:1)
absit superbia asperitas.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 24 5:3)
nec minus in vultu damnosa superbia vestro:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 107:3)
hanc cupit, hanc optat, sola suspirat in illa, signaque dat nutu, sollicitatque notis, fastus inest pulchris, sequiturque superbia formam:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권237)
Sed fuit in tenera tam dura superbia forma:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 40:10)
Quaerite nunc, habeat quam nostra superbia causam, nescio quoque audete satam Titanida Coeo Latonam praeferre mihi, cui maxima quondam exiguam sedem pariturae terra negavit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 17:11)
caecos loquor, atra socordia quorum corde tenebroso verum perpendere nescit, quem si perspicuum mortalibus infitiaris, fare age, quem videat Babylonis ab arce tyrannus innocuas inter flammas procul exspatiantem, calcantem rapidos inadustis fratribus ignes, nempe ait
(프루덴티우스, Apotheosis, section 349)

SEARCH

MENU NAVIGATION