라틴어 문장 검색

Videntes autem Baldewinus et Tankradus suos bello defecisse, et usque ad exercitum in fugam remissos, prolato signo sanctae crucis, contra inimicos in spe salutis et victoriae laxis frenis Turcos impetu adeunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 84:5)
Talis autem fama ut in auribus Tyriorum insonuit, vehementer perterriti inierunt foedus cum quodam Dochino principe Damascenorum, ut tutelam et solatium ab eo consequerentur, et thesauros civitatis, et quae habebant pretiosiora in custodia et conclavi Damasci ejus consensu et licentia deportarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 4:1)
Sed, Deo volente, qui omnibus poenitentibus dat vitam et mortem transfert, huic jam nullam spem vivendi habenti, precibus et lacrymis pupillorum et viduarum sanitas redditur, et corporis sui debilitate alleviata, ex toto athleta Christi convaluit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 46:7)
nulli quippe spes aut fiducia redeundi ultra Jerusalem erat, sed arbitrabantur se hoc in exsilio capitali sententia esse perimendos.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 52:8)
Eodem die quo rex Baldewinus humatus est, et Arnolfus patriarcha coepit aegrotare, clerus et populus tam rudis Ecclesiae tanto rege ac defensore viduatus, de regis restitutione agere coeperunt, dicentes non utile esse consilium ut rege ac defensoris solatio locus et gens diu careret, et locus et terra a nullo defensa periret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 60:1)
Amor autem et dilectio Dei acquiritur per fidem, spem, et karitatem.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 37:1)
Per spem.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 42:1)
Per spem autem acquiritur amor et dilectio Dei.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 43:1)
Spes est expectatiocerta future beatitudinis.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 43:2)
De qua spe namque dicitur, "Spera in Deo, etfac bonitatem."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 43:3)
Etalibi dixit Apostolus in epistola ad Romanos, "Spe enim salvi facti sumus.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 44:19)
Et nota quod "spes est ultimum malorumsolatium," ut dixit Seneca De Legalibus Institutis.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 44:21)
"Amans coamantis solatiis satiari non potest." Et:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 18:10)
Inde eciam SenecaDe Beneficiis dixit, "Numquam improbe spei quod datur satis estet maiora cupet quo maiora venerunt."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 28:9)
Ut idem Tullius dixit, Et illam veram amicitiam extimes quam non spes, non timor, non utilitassine causa divellit, illam cum qua homines moriuntur, et pro qua moriuntur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 77:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION