라틴어 문장 검색

hic primus astrologiam Assyriis indicavit, quam residens in monte altissimo Caucaso, nimia cura et sollicitudine deprehenderat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 427)
dicitur autem aquila cor eius exedere, quod θυμοβόροσ est sollicitudo, qua ille adfectus siderum omnes deprehenderat motus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 429)
sollicitos sollicitatos, plenos sollicitudinis post Cytheridis abscessum, quam Lycorin vocat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA DECIMA., commline 61)
vel 'movit' id est iussit coli, ut est "terram vertere". 'curis' vero sollicitudinibus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1234)
et per transitum tangit illa quae dicunt physici, mor- bos venire ex cibi et potus nimietate vel mutatione, ex nimiis vi- giliis et multa sollicitudine, dicitque etiam sine his nasci aegritu- dinem:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 5262)
Igitur cum omnes hac spectaculi voluptate caperemur, Caecilius nihil intendere neque de contentione ridere, sed tacens, anxius, segregatus dolere nescio quid vultu fatebatur.
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 4장 1:1)
"Ut qui rectam viam nescit, ubi, ut fit, in plures una diffinditur, quia viam nescit, haeret anxius nec singulas audet eligere nec universas probare:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 16장 1:8)
"Ceres facibus accensis et serpente circumdata errore subreptam et corruptam Liberam anxia sollicita vestigat:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 23장 1:7)
Atque ut post Cannensem illam calamitatem primum Marcelli ad Nolam proelio populus se Romanus erexit posteaque prosperae res deinceps multae consecutae sunt, sic post rerum nostrarum et communium gravissimos casus nihil ante epistulam Bruti mihi accidit quod vellem aut quod aliqua ex parte sollicitudines adlevaret meas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 3장 3:3)
ex te duplex nos afficit sollicitudo, quod et ipse re publica careas et illa te.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 97장 2:1)
quodsi qui satis sibi contra hominum conscientiam saepti esse et muniti videntur, deorum tamen horrent easque ipsas sollicitudines, quibus eorum animi noctesque diesque exeduntur, a diis inmortalibus supplicii causa importari putant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 67:1)
num igitur eum postea censes anxio animo aut sollicito fuisse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 71:9)
qua in vita tantum abest ut voluptates consectentur, etiam curas, sollicitudines, vigilias perferunt optimaque parte hominis, quae in nobis divina ducenda est, ingenii et mentis acie fruuntur nec voluptatem requirentes nec fugientes laborem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 77:3)
Capessentibus autem rem publicam nihilo minus quam philosophis, haud scio an magis etiam et magnificentia et despicientia adhibenda est rerum humanarum, quam saepe dico, et tranquillitas animi atque securitas, siquidem nec anxii futuri sunt et cum gravitate constantiaque victuri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 94:3)
Possunt enim cuiquam esse utiles angores, sollicitudines, diurni et nocturni metus, vita insidiarur periculorumque plenissima?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 107:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION