라틴어 문장 검색

sed quod solum poteram tacitus licet serae vindictae gratulabar.
(아풀레이우스, 변신, 7권 24:3)
"Nam pro deum fidem, quadrupes nequissime, licet precariam vocis usuram sumeres, cui tandem vel ineptissimo persuadere possis atrocitatem istam culpa carere, eum propugnare pedibus et arcere morsibus misello puero potueris?"
(아풀레이우스, 변신, 7권 25:7)
"Nam licet forensi negotio officinator noster attentus ferias nobis fecerit, tamen hodiernae cenulae nostrae prospexi."
(아풀레이우스, 변신, 9권 6:4)
Nocte quadam paterfamilias quidam de pago proxumo tenebris inluniae caliginis impeditus et imbre nimio madefactus, atque ob id ab itinere directo cohibitus, ad hortulum nostrum iam fesso equo deverterat receptusque comiter pro tempore, licet non delicato, necessario tamen quietis subsidio, remunerari benignum hospitem cupiens promittit ei de praediis suis sese daturum et frumenti et olivi aliquid et amplius duos vini cados.
(아풀레이우스, 변신, 9권 30:1)
Nec tamen ille vesanus tantillum praesentia multorum civium territus vel etiam confusus, licet non rapinis, saltem verbis temperare voluit sed, illis clementer expostulantibus fervidosque eius mores blanditiis permulcentibus, repente suam suorumque carorum salutem quam sanctissime adiurans asseverat parvi se pendere tot mediatorum praesentiam;
(아풀레이우스, 변신, 9권 33:1)
"Fruere exitio totius nostrae familiae et sanguine trium fratrum insatiabilem tuam crudelitatem pasce, et de prostratis tuis civibus gloriose triumpha, dum scias, licet privato suis possessionibus paupere fines usque et usque proterminaveris, habiturum te tamen vicinum aliquem."
(아풀레이우스, 변신, 9권 35:2)
Cum iam sententiae pares, cunctorum stilis ad unum sermonem congruentibus, ex more perpetuo in urnam aeream deberent conici, quo semel conditis calculis, iam cum rei fortuna transacto, nihil postea commutavi licebat, sed mancipabatur potestas capitis in manum carnificis, unus e curia senior, prae ceteris compertae fidei atque auctoritatis praecipuae medicus, orificium urnae manu contegens ne quis mitteret calculum temere, haec ad ordinem pertulit:
(아풀레이우스, 변신, 10권 8:2)
"quod si vere peremptus est, si morte praeventus est, quaeratis licet causas mortis eius alias."
(아풀레이우스, 변신, 10권 11:10)
"ae si quod offensum numen inexorabili me saevitia premit, mori saltem liceat, si non licet vivere."
(아풀레이우스, 변신, 11권 2:9)
Sed tandem deae monitu, licet non plene, tamen pro meo modulo supplicii e gratiis persolutis, tardam satis domuitionem comparo, vix equidem abruptis ardentissimi desiderii retinaculis.
(아풀레이우스, 변신, 11권 24:11)
"Tuam maiestatem perhorrescunt aves caelo meantes, ferae montibus errantes, serpentes solo latentes, beluae ponto natantes."
(아풀레이우스, 변신, 11권 25:6)
scire licet quare, non qualiter.
(ARCHIPOETA, I28)
Etiam ipsis fortasse scriberemus, si per festinationem perlatoris liceret.
(아우구스티누스, 편지들, 13. (A. D. 397 Epist. XXXVIII) Fratri Profuturo Augustinus 3:2)
Sed quod ab Hippone memoratum castellum milibus quadraginta seiungitur, cum in eis regendis et eorum reliquiis licet exiguis colligendis, quae in utroque sexu oberrabant non minaces ulterius sed fugaces, me viderem latius quam oportebat extendi, nec adhibendae sufficere diligentiae, quam certissima ratione adhiberi debere cernebam, episcopum ibi ordinandum constituendumque curavi.
(아우구스티누스, 편지들, 47. (A. D. 423 Epist. CCIX) Domino Beatissimo et Debita Caritate Venerando Sancto Papae Caelestino Augustinus In Domino salutem 2:8)
Circa primam ferme noctis vigiliam, experrectus pavore subito, video praemicantis lunae candore nimio completum orbem commodum marinis emergentem fluctibus, nanctusque opacae noctis silentiosa secreta, certus etiam summatem deam praecipua maiestate pollere resque prorsus humanas ipsius regi providentia, nec tantum pecuina et ferina, verum inanima etiam divino eius luminis numinisque nutu vegetari, ipsa etiam corpora terra caelo marique nunc incrementis consequenter augeri, nunc detrimentis obsequenter imminui, fato scilicet iam meis tot tantisque cladibus satiato et spem salutis, licet tardam, subministrante, augustum specimen deae praesentis statui deprecari, confestimque discussa pigra quiete alacer exsurgo meque protinus purificandi studio marino lavacro trado, septiesque submerso fluctibus capite, quod eum numerum praecipue religionibus aptissimum divinus ille Pythagoras prodidit, laetus et alacer deam praepotentem lacrimoso vultu sic apprecabar:
(아풀레이우스, 변신, 11권 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION