라틴어 문장 검색

at certe semper amabo, semper maesta tua carmina morte canam, qualia sub densis ramorum concinit umbris Daulias absumpti fata gemens Ityli, - sed tamen in tantis maeroribus, Ortale, mitto haec expressa tibi carmina Battiadae, ne tua dicta vagis nequiquam credita ventis effluxisse meo forte putes animo, ut missum sponsi furtivo munere malum procurrit casto virginis e gremio, quod miserae oblitae molli sub veste locatum, dum adventu matris prosilit, excutitur;
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 654)
et quodcunque solveris super terram, erit solutum et in celis";
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 8:4)
Positis et solutis igitur argumentis que radices in divinis eloquiis habere videbantur, restant nunc illa ponenda et solvenda que in gestis humanis et ratione humana radicantur.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 10:5)
Oppidani, acerbitatibus praesidiario de more vitam agendi, variisque contumeliis, quibus obnoxii fuerant, liberati solutique, Washingtonium liberatorem et servatorem consalutant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM.84)
Pecuniae, quas civitates foederatae Americanae civibus pluribus, exterisque nationibus nonnullis debebant, omnes fere solutae.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM.28)
Fecundi calices quem non fecere disertum,contracta quem non in parpertate solutum?
(호라티우스의 첫번째 편지, 0513)
haec estvita solutorum misera ambitione gravique;
(호라티우스의 풍자, 1권, 06장52)
ille cubans gaudet mutata sorte bonisque rebus agit laetum convivam, cum subito ingensvalvarum strepitus lectis excussit utrumque.
(호라티우스의 풍자, 2권, 06장64)
"Si dictis tollitur fides, veniet dies, quae hoc crimen diligenter excutiat;"
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 6:4)
Itaque furens et anhelus lictor paludamento in cervicem retorto, dum totas expedit vires, fibulam, quae chlamydis mordebat oras, in humum excussit ignarusque rei ensem librat in vulnus et:
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 7:7)
"Purpura tantum in veste sit tenuis, et laxius, ut crines decidant, ligatum caput, soccus vilior et per humeros maforte volitans, strictae manicae bracchiis adhaerentes et solutis genibus fractus incessus,:"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 10:49)
Deum fortem, patrem futuri saeculi, soluta maledictio est.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 15:33)
Vidua, quae soluta est vinculo maritali, nihil necesse habet nisi perseverare.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 3:1)
Quis hoc crederet, ut post mortem secundi viri in semet reversa, quo tempore solent viduae neglegentes iugo servitutis excusso agere se liberius, adire balneas, volitare per plateas, vultus circumferre meretricios, saccum indueret, errorem publice fateretur, et tota urbe spectante Romana ante diem paschae in basilica quondam Laterani, qui Caesariano truncatus est gladio, staret in ordine paenitentum, episcopo et presbyteris et omni populo conlacrimanti sparsum crinem, ora lurida, squalidas manus, sordida colla submitteret?
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 4:2)
Iesu bone, quo illa fervore, quo studio intenta erat divinis voluminibus et veluti quandam famem satiare desiderans per prophetas, evangelia psalmosque currebat quaestiones proponens et solutas recondens in scriniolo pectoris sui!
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 7:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION