라틴어 문장 검색

quaedam enim scolae iam quasi obscena refugiunt nec si qua sordidiora sunt aut ex cotidiano usu repetita possunt pati.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, chapter pr 9:5)
Callias diues sordide natus redemit eum a republica et pecuniam soluit eique filiam conlocauit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, Cimon ingratus Calliae.5)
TITVS LIVIVS de oratoribus qui uerba antiqua et sordida consectantur et obscuritatem oratoris seueritatem putant:
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, Flamininus in cena reum puniens.42)
Non ambulabis, inquid, eadem uia, non calcabis uestigia mea, non offeres delicatis oculis sordidam uestem, non flebis inuito me, non tacebis.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, lugens divitem sequens filius pauperis.11)
venit ad pigros cana senectus, humilique loco sed certa sedet sordida parvae fortuna domus:
(세네카, Hercules Furens 2:30)
e cuius arvis eque fecundo sinu stricto iuventus orta cum ferro stetit cuiusque muros natus Amphion Iove struxit canoro saxa modulatu trahens, in cuius urbem non semel divum parens caelo relicto venit, haec quae caelites recepit et quae fecit et (fas sit loqui) fortasse faciet, sordido premitur iugo.
(세네카, Hercules Furens 3:26)
hic saevus umbras territat Stygius canis, qui terna vasto capita concutiens sono regnum tuetur, sordidum tabo caput lambunt colubrae, viperis horrent iubae longusque torta sibilat cauda draco.
(세네카, Hercules Furens 12:17)
Nos turpis macies et lacrimae tenent et crinis patrio pulvere sordidus.
(세네카, Hercules Oetaeus 2:6)
felices sequeris, mors, miseros fugis, stamus, nec patriae messibus heu locus at silvis dabitur, lapsaque sordidae fient templa casae;
(세네카, Hercules Oetaeus 2:8)
ut stetit ad aras omne votivum pecus totumque tauris gemuit auratis nemus, spolium leonis sordidum tabo exuit posuitque clavae pondus et pharetra graves laxavit umeros, veste tum fulgens tua, cana revinctus populo horrentem comam, succendit aras:
(세네카, Hercules Oetaeus 12:10)
libata Bacchi dona permutat cruor ambitque densus regium fumus caput ipsosque circa spissior vultus sedet et nube densa sordidam lucem abdidit.
(세네카, 오이디푸스 4:29)
et nuper rubuit, nullaque lucidis nubes sordidior vultibus obstitit:
(세네카, 파이드라 11:22)
siue ita natura disposuit siue, ut ferunt, luna cursu gerit - quae siue plena lucis suae est splendensque pariter adsurgit in cornua imbres prohibet, siue occupata nubilo sordidiorem ostendit orbem suum non ante finit quam lucem reddit - siue ne lunae quidem ista potentia est, sed flatus qui occupauere annum tenent.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Agamemnon an Iphigeniam inmolet negante Calchante aliter nauigari fas esse. 1:11)
"siue occupata nubilo sordidiorem ostendit orbem suum, non ante finit quam lucem reddit."
(세네카, Suasoriae, Deliberat Agamemnon an Iphigeniam inmolet negante Calchante aliter nauigari fas esse. 4:10)
adieceratque his alia sordidiora multo, ut cuilibet facile liqueret hoc totum adeo falsum esse, ut ne ipse quidem Pollio in historiis suis ponere ausus sit.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 15:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION