라틴어 문장 검색

Ut quamvis earum genus aliquod praecipue fecundum esse voluerit, tamquam Bituricum aut Basilicum,7 non tamen sic Amineum sterile reddiderit ut ex multis milibus eius ne paucissimae quidem vites fecundae, tamquam in Italicis hominibus Albanae illae sorores, reperiri possint.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 9장 1:4)
M. quidem Columella patruus meus, vir illustribus disciplinis eruditus, ac diligentissimus agricola Baeticae provinciae, sub ortu Caniculae palmeis tegetibus vineas adumbrabat, quoniam plerumque dicti sideris tempore quaedam partes eius regionis sic infestantur Euro, quem incolae Vulturnum appellant, ut nisi teguminibus vites opacentur, velut halitu flammeo fructus uratur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 15:1)
Nam cum in municipium Gaditanum ex vicino Africae miri coloris silvestres ac feri arietes, sicut aliae bestiae, munerariis deportarentur, M. Columella patruus meus acris vir ingenii, atque illustris agricola, quosdam mercatus, in agros transtulit, et mansuefactos tectis ovibus admisit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 2장 4:3)
Ceterum Augustus subsidia dominationi Claudium Marcellum sororis filium admodum adulescentem pontificatu et curuli aedilitate, M. Agrippam, ignobilem loco, bonum militia et victoriae socium, geminatis consulatibus extulit, mox defuncto Marcello generum sumpsit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 3장1)
post Antonium, Tarentino Brundisinoque foedere et nuptiis sororis inlectum, subdolae adfinitatis poenas morte exsolvisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 10장9)
neptem eius Agrippinam in matrimonio pluresque ex ea liberos habebat, ipse Druso fratre Tiberii genitus, Augustae nepos, set anxius occultis in se patrui aviaeque odiis quorum causae acriores quia iniquae.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 33장2)
at ille, quanto acriora in eum studia militum et aversa patrui voluntas, celerandae victoriae intentior, tractare proeliorum vias et quae sibi tertium iam annum belligeranti saeva vel prospera evenissent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 5장2)
propiorem iam Albim quam Rhenum neque bellum ultra, modo se patris patruique vestigia prementem isdem in terris victorem sisterent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 14장11)
Germanico alienatio patrui amorem apud ceteros auxerat, et quia claritudine materni generis anteibat, avum M. Antonium, avunculum Augustum ferens.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 43장13)
quibus additis praepollebat, ni Inguiomerus cum manu clientium ad Maroboduum perfugisset, non aliam ob causam quam quia fratris filio iuveni patruus senex parere dedignabatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 45장2)
et Appuleiam Varillam, sororis Augusti neptem, quia probrosis sermonibus divum Augustum ac Tiberium et matrem eius inlusisset Caesarique conexa adulterio teneretur, maiestatis delator arcessebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 50장2)
quo intemperanter accepto caedit victimas, adit templa, neque ipse gaudium moderans et magis insolescente Plancina, quae luctum amissae sororis tum primum laeto cultu mutavit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 75장3)
Ceterum recenti adhuc maestitia soror Germanici Livia, nupta Druso, duos virilis sexus simul enixa est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 84장1)
facilius crediderim Tiberio et Augusta, qui domo non excedebant, cohibitam, ut par maeror et matris exemplo avia quoque et patruus attineri viderentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 3장3)
non fratrem nisi unius diei via, non patruum saltem porta tenus obvium.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 5장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION