라틴어 문장 검색

nec credunt vetito fraudatam Sole sororem telluris subeunte globo, sed castra secutas barbara Thessalidas patriis lunare venenis incestare iubar.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:79)
O bene naturae memores, documenta supernae iustitiae, iuvenum numina, vota senum:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De piis fratribus et de statuis eorum quae sunt apud Catinam14)
denique cum rerum summas electus habenas susciperet, non ante suis intendit amorem pignoribus quam te pariter fidamque sororem litus ad Eoum terris acciret Hiberis.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae60)
quales Latonia virgo et solo Iove nata soror cum forte revisunt aequorei sortem patrui (spumantia cedunt aequora castarum gressus venerata dearum;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae65)
tales sceptriferi visurae tecta parentis limen Honoriades penetrant regale sorores.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae67)
sed longe fata sororis inferiora tuis.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae94)
furatae Veneris prato per inane columbae florea conexis serta tulere rosis, fractaque nobilium ramis electra sororum cycnus oloriferi vexit ab amne Padi, et Nilo Pygmaea grues post bella remenso ore gerunt Rubri germina cara maris.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epistula ad Serenam3)
Accipe parva tuae, princeps venerande, sororis munera, quae manibus texuit ipsa suis, dumque auro phalerae, gemmis dum frena renident, hac uterum zona cinge frementis equi, sive illum Armeniis aluerunt gramina campis turbidus Argaea seu nive lavit Halys, sanguineo virides morsu vexare smaragdos et Tyrio dignum terga rubere toro.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De zona equi regii missa Honorio Augusto a Serena.1)
nonne vides, ut nostra soror Clementia tristes obtundat gladios fratresque amplexa serenos adsurgat Pietas, fractis ut lugeat armis Perfidia et laceris morientes crinibus hydri lambant invalido Furiarum vincla veneno?
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:85)
"patimurne, sorores, optato procul esse die nec limina nostri consulis et semper dilectas visimus aedes?
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:147)
in utroque relucet frater, utroque soror;
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:114)
gaudent Italiae sublimibus oppida muris adventu sacrata tuo, summissus adorat Eridanus blandosque iubet mitescere fluctus et Phaëthonteas solitae deflere ruinas roscida frondosae revocant electra sorores.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:47)
comites gressum iunxere sorores.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:7)
laeva parte soror vitrei libamina potat uberis et parvo signatur tempora cornu.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:29)
"nunc ite, sorores, dum matutinis praesudat solibus aër, dum meus humectat flaventes Lucifer agros roranti praevectus equo."
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:58)

SEARCH

MENU NAVIGATION