라틴어 문장 검색

si excitatus fuerit de spectaculis et aget iniuriarum, depulsio erit accusatoris.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 102:8)
hoc, quod proxime dixi, Cicero atque Asinius certatim sunt usi, pro Scauro patre hic ille pro filio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 39:2)
hinc eques Romanus, ad quem in spectaculis bibentem cum misisset Augustus, qui ei diceret, ego si prandere volo, domum eo:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 172:3)
quodsi agrorum nimia cura et sollicitior rei familiaris diligentia et venandi voluptas et dati spectaculis dies multum studiis auferunt (huic enim rei perit tempus, alteri datur), quid putamus facturas cupiditatem, avaritiam, invidiam, quarum impotentissimae cogitationes somnos etiam ipsos et illa per quietem visa perturbent?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 12:1)
quantulum enim studiis partimur Alias horas vanus salutandi labor, alias datum tabulis otium, alias spectacula, alias convivia trahunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 265:1)
At ego infelix, in tanta mala praecipitatus ex patrio regno, rerum humanarum spectaculum praebeo, incertus quid agam tuasne iniurias persequar ipse auxili egens an regno consulam, cuius vitae necisque potestas ex opibus alienis pendet.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 14장52)
ad hoc mulieres puerique pro tectis aedificiorum saxa et alia, quae locus praebebat, certatim mittere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 67장3)
Tum spectaculum horribile in campis patentibus:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 101장15)
Nihil vero tam damnosum bonis moribus quam in aliquo spectaculo desidere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 7 2:4)
Casu in meridianum spectaculum incidi lusus expectans et sales et aliquid laxamenti, quo hominum oculi ab humano cruore adquiescunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 7 3:3)
" Intermissum est spectaculum:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 7 5:10)
premente illo urgetur, in vinclis est, nisi accessit philosophia et illum respirare rerum naturae spectaculo iussit et a terrenis ad divina dimisit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 16:4)
Nuper in ludo bestiariorum unus e Germanis, cum ad matutina spectacula pararetur, secessit ad exonerandum corpus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 20:1)
Cum adveheretur nuper inter custodias quidam ad matutinum spectaculum missus, tamquam somno premente nutaret, caput usque eo demisit, donec radiis insereret, et tamdiu se in sedili suo tenuit, donec cervicem circumactu rotae frangeret.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 23:1)
Secundo naumachiae spectaculo unus e barbaris lanceam, quam in adversarios acceperat, totam iugulo suo mersit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 26:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION