라틴어 문장 검색

sed ut possit res visa cognosci, renuntiat visam speciem rationi sensus oculorum, et illa advocata memoria recognoscit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 17:2)
Quia trinum est officium quod visum conplet ad dinoscendam figuram, sensus ratio memoria, sensus rem visam rationi refundit, illa quid visum sit recordatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 18:1)
Nam si eminus pomi quod malum dicitur figura visatur, non omni modo id malum est, potuit enim ex aliqua materia fingi mali similitudo.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 22:1)
Ignes Solis lucifero fugiebant astra relicto, Iamque dies primos belli visura tumultus Exoritur.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:47)
Excelsa de rupe procul iam prospicit Urbem, Arctoi toto non visam tempore belli:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 2:3)
Miseri pars maxima vulgi, Non totum visura diem, tentoria circum Ipsa ducis queritur, magnoque accensa tumultu Mortis vicinae properantes admovet horas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 1:19)
Hunc omnes gladii, quos aut Pharsalia vidit, Aut ultrix visura dies, stringente senatu, Illa nocte premunt:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 8:35)
Saecula Romanos numquam tacitura labores Attendunt, aevumque sequens speculatur ab omni Orbe ratem, Phariamque fidem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 6:50)
Ducit ad auriferas quod me Salo Celtiber oras, Pendula quod patriae visere tecta libet, Tu mihi simplicibus, Mani, dilectus ab annis Et praetextata cultus amicitia, Tu facis;
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XIII1)
Sed tecum pariter simulque visam Durus Sulpiciam Phaon amaret.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XXXV9)
Quinte Caledonios Ovidi visure Britannos Et viridem Tethyn Oceanumque patrem, Ergo Numae colles et Nomentana relinquis Otia, nec retinet rusque focusque senem?
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XLIV1)
Ut sodales Paucos, sed veteres et ante brumas Triginta mihi quattuorque visos Ipsa protinus a via salutes Et nostrum admoneas subinde Flavum, Iucundos mihi nec laboriosos Secessus pretio paret salubri, Qui pigrum faciant tuum parentem.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, CIV4)
alii has octo, ut Athenis visuntur, alii quattuor dicunt, alias Boeotias, alias Atthidas, alias Siculas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 817)
'scopulus' autem aut a speculando dictus est, aut a tegimento navium, ἀπο` τοῦ σκεπάζειν. contigerunt autem ista circa Caphereum montem Euboeae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 453)
punica regna vides ad illud 'et quo sub caelo tandem'. quidam 'vides' pro visurus es accipiunt;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3381)

SEARCH

MENU NAVIGATION