라틴어 문장 검색

ita cum et hos ipsos, propter suam ambitionem qui apud tribulis suos plurimum gratia possunt, studiosos in centuriis habebis et ceteros qui apud aliquam partem tribulium propter municipi aut vicinitatis aut conlegi rationem valent cupidos tui constitueris, in optima spe esse debebis.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 7장 9:2)
quae qui pertinere ad orationem non putabit, is ne statuam quidem inchoari credet, cum eius membra fundentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 13:2)
expedit autem saepe mutare ex illo constituto traditoque ordine aliqua et interim decet, ut in statuis atque picturis videmus variari habitus, vultus, status.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 193:3)
quae si ita accipitur, ut sermo quacunque de re compositus dicatur oratio, non materia sed opus est, ut statuarii statua;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 334:2)
nam et oratio efficitur arte sicut statua.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 334:3)
atqui plurimum statuis differunt vasa.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 343:4)
non solum quod viventes aliquando laudamus, sed quod rara haec occasio est, ut referri possint divini honores et decreta et publice statuae constitutae.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 205:2)
non illa similis iudicialium quaestio de statua Servi Sulpici, an iis demum ponenda sit, qui in legatione ferro sunt interempti?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 222:5)
ne illud quidem ignorare oportet, quaedam esse quae colorem non recipiant, sed tantum defendenda sint, qualis est ille dives, qui statuam pauperis inimici flagellis cecidit et reus est iniuriarum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 189:1)
An vero statuarum artifices pictoresque clarissimi, cum corpora quam speciosissima fingendo pingendove efficere cuperent, numquam in hunc inciderunt errorem, ut Bagoam aut Megabyzum aliquem in operis sumerent sibi, sed Doryphoron illum aptum vel militiae vel palaestrae, aliorum quoque iuvenum bellicosorum et athletarum corpora decora vere existimaverunt:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 285:1)
neque enim quanquam fusis omnibus membris statua sit, nisi collocetur, et si quam in corporibus nostris aliorumve animalium partem permutes et transferas, licet haheat eadem omnia, prodigium sit tamen.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 3:2)
statuam, deinde auream hastam;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 259:2)
vel statuam auream, deinde hastam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 259:3)
is soceri instituto, quem, quia cooptatus in augurum collegium non erat, non admodum diligebat, praesertim cum ille Q. Scaevolam sibi minorem natu generum praetulisset.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 260:4)
primum sensum vestibulo quasi adsignant, secundum, puta, atrio, tum impluvia circumeunt, nec cubiculis modo aut exedris, sed statuis etiam similibusque per ordinem committunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 115:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION