라틴어 문장 검색

Statuit haec lex ut nemo qui regis partes tunc de facto regnantis secutus fuerat propter eiusmodi crimen unquam impeteretur aut condemnaretur, vel processu legis vel actum parlamenti.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 9:2)
Genius huius legis pius et nobilis certe fuit, cum id in bello statueret quod David in peste a Deo petiit, qui dixit "Si peccavi, percute me;
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 9:5)
Verum quoad partem legis secundam, vis ipsius plane vana fuit et illusioria, cum scilicet per statutum praecens statutum aliquod futurum frustrari posse quis cogitet.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 9:11)
Verum primum statutum quod tempore regis Edwardi Sexti tunc minoris inactitatum fuit illud prius actum prorus rescidit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 9:14)
Quod statutum, sicut pecuniarum detentarum solutionem acceleravit, ita rei ipsi auctoritatem addidit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 10:3)
Verum contigit interim ut colloquio quodam quod ei cum rege circa negotium Hispaniense intercessit, rex (cui proprium erat in sinus legatorum principum exterorum illabi, si viri ipsi ei placuissent, ita ut haud raro de negotiis propriis cum illis deliberare soleret, quin et eorum nonnunquam opera uti) obiter inciderit in sermones de rebus componendis cum Scotia.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 5:10)
6. Hoc anno, duodecimo scilicet regis, Alexander papa (qui maxime solitus est amare eos principes qui remotiores erant, et cum quibus minimum ei intercederet negotii) grato animo recolens regis ad foedus Italorum acceesionem propter defensionem Italiae, eum gladio consecrato et pileo quem vocant manutentionis per nuncium suum remundratus est.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 6:1)
Quinetiam gladium ipsum quo accinctus erat a latere suo solvit et maiori civitatis dedit, statuens ut semper postea coram maiore gestaretur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 13:3)
Quidam autem ex praesidiariis castelli, cum hoc bis aut ter animadvertissent, cumque animos adhuc exucleratos gererent ex hostilitate quae paulo ante intercesserant, eos pro exploratibus aut habebant aut calumniabantur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 17:4)
19. Nec multum temporis intercessit quin Perkinus (qui ex argento vivo compositus erat, quod non facile contineri aut incarcerari potest) turbare coepit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 19:1)
Illud certae memoriae est, intercessisse tempus semestre inter mortem principis Arthuri et creationem Henrici in principem Walliae, quod eo pertinere homines interprebantur quo spatium illud temporis in certo poneret utrum Catharina ex Arthuro gravida facta fuisset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 11:6)
etenim ducatus Cornubiae statuto ad eum devolutus est.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 12:2)
Praecipuum autem eorum flagellum erat forisfacturae exactae super leges poenales, in quibus processibus nilli pepercerunt neque eminentioris ordinis neque inferioris, neque distinguendo num lex possibilis fuerit an impossibilis, in usu aut obsoleta, sed statuta omnia tam antiqua quam nova tanquam rastris percurrendo, etsi complura ex illis magis in terrorem condita esset quam ut summo iure ageretur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 20:2)
Simile statutum, quatenus ad concessiones officiorum civilium, ante ordinatum erat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 28:2)
29. Ordinatum est etiam statutum prolixum contra mendicos et errones, in quo duae res occurrunt notatu dignae.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 31:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION