라틴어 문장 검색

Perpetua illos hiemps, triste caelum premit, maligne solum sterile sustentat;
(세네카, De Providentia, book 1 50:3)
fragiles sunt quae in aprica valle creverunt.
(세네카, De Providentia, book 1 52:3)
nam voluptatibus et timoribus proiectis pro illis, quae parva ae fragilia sunt et ipsis flagitiis noxia, ingens gaudium subit, inconcussum et aequale, tum pax et concordia animi et magnitudo cum mansuetudine ;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 16:2)
sterilis profundi vastitas squalet soli et foeda tellus torpet aeterno situ.
(세네카, Hercules Furens 10:24)
et dum pauca deus saecula contrahet, quaeretur patriae quis fuerit locus, felix incolui non steriles focos nec ieiuna soli iugera Thessali:
(세네카, Hercules Oetaeus 2:10)
quid fragilis ignes?
(세네카, Hercules Oetaeus 5:23)
Audax nimium qui freta primus rate tam fragili perfida rupit terrasque suas posterga videns animam levibus credidit auris, dubioque secans aequora cursu potuit tenui fidere ligno inter vitae mortisque vias nimium gracili limite ducto.
(세네카, 메데아 6:1)
sterilis in poenas fui - fratri patri que quod sat est, peperi duos.
(세네카, 메데아 14:37)
Fulgore primo captus et fragili bono fallacis aulae quisquis attonitus stupet, subito latentis ecce Fortunae impetu modo praepotentem cernat eversam domum stirpem que Claudi, cuius imperio fuit subiectus orbis, paruit liber diu Oceanus et recepit invitus rates.
(세네카, 옥타비아 1:9)
obtexit arces caelitum ac summas domos inferna facies, denegat fructum Ceres adulta, et altis flava cum spicis tremat, arente culmo sterilis emoritur seges, nec ulla pars immunis exitio vacat, sed omnis aetas pariter et sexus ruit, iuvenesque senibus iungit et gnatis patres funesta pestis, una fax thalamos cremat fletuque acerbo funera et questu carent, quin ipsa tanti pervicax clades mali siccavit oculos, quodque in extremis solet periere lacrimae:
(세네카, 오이디푸스 1:26)
hac, Aegalei qua nemus alta texitur alno, qua prata iacent quae rorifera mulcens aura Zephyrus vernas evocat herbas, ubi per graciles levis Ilisos labitur agros piger et steriles amne maligno radit harenas;
(세네카, 파이드라 1:4)
sic atram Styga iam petimus ultro, caelibem vitam probet sterilis iuventus:
(세네카, 파이드라 6:24)
non illum avarae mentis inflammat furor qui se dicavit montium insontem iugis, non aura populi et vulgus infidum bonis, non pestilens invidia, non fragilis favor;
(세네카, 파이드라 7:2)
quis sapiens bono confidat fragili?
(세네카, 파이드라 11:15)
Vt corpus quod fragile et caducum est seruetur, pereat ingenium quod aeternum est?
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an scripta sua conburat, promittente Antonio incolumitatem, si fecisset. 7:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION