라틴어 문장 검색

Quibus mox legio destinatur armata, quae, ubi insulam aduecta, et congressa est cum hostibus, magnam eorum multitudinem sternens, ceteros sociorum finibus expulit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XII. 1:1)
Interea subito corruptae mentis homines acerba pestis corripuit, quae in breui tantam eius multitudinem strauit, ut ne sepeliendis quidem mortuis uiui sufficerent;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XIV.12)
sed ne morte quidem suorum, nec timore mortis hi, qui supererant, a morte animae, qua peccando sternebantur, reuocari poterant.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XIV.13)
quo etiam anno subita pestilentiae lues, depopulatis prius australibus Brittaniae plagis, Nordanhymbrorum quoque prouinciam corripiens, atque acerba clade diutius longe lateque desaeuiens, magnam hominum multitudinem strauit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXVII.3)
Namque opibus congesta tuis hic glarea dura Sternitur, hic apta iungitur arte silex.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 724)
alius sit fortis in armis Sternat et adversos Marte favente duces, Ut mihi potanti possit sua dicere facta Miles et in mensa pingere castra mero.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 1018)
messium impetus per stratos caede hostes cum globo fortissimorum iuvenum extulit ad castra Volscorum, quae nondum capta erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 309:1)
cibo vinoque raptim hausto repleti, ubi nox adpetit prope rivos aquarum sine munimento, sine stationibus ac custodiis passim ferarum ritu sternuntur, nunc ab secundis rebus magis etiam solito incauti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 479:1)
cuius casus prolapsi cum proximos sterneret, trepidantes alios armisque omissis saxa quibus adhaerebant manibus amplexos trucidat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 504:1)
propulistis a castris, supina valle praecipites egistis, stratis corporibus hostium superstatis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 243:3)
ostentansque insignem spoliis tribunum, hunc imitare, miles aiebat, et circa iacentem ducem sterne Gallorum catervas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 269:3)
agitedum, ut me videritis, quacumque incessero in aciem hostium, ferro viam facientem, sic pro se quisque obvios sternite;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 365:1)
dato deinde signo paulo ante lucem, quod aestivis noctibus sopitae maxime quietis tempus est, proruto vallo erupit acies, stratos passim invadit hostes;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 529:1)
umbonibus incussaque ala sternuntur hostes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 598:3)
viam stravit quae Appia vocata est, libertinorum filios in senatum legit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri IX Periocha12)

SEARCH

MENU NAVIGATION