라틴어 문장 검색

At si inflammatio aliqua est, quam fere tumor et dolor sequitur, prima sunt, quies, abstinentia, lana circumdata, in jejuno absinthium.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XII De stomachi morbis. 5:1)
deinde, quum paulum inflammatio se remisit, siccis et calidis fomentis uti.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XIII De laterum doloribus. 3:2)
Fit alterutro loco inflammatio:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XX De tenuioris intestini morbo. 1:7)
Ubi dolor et inflammatio se remiserunt quod intra dies quadraginta fit,nisi vitium hominis accessit, modicis exercitationibus, abstinentia, unctionibus lenibus utendum est, sic, ut etiam cum acopo, vel liquido cerato cyprino articuli perfricentur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXXI De manuum, pedum, articulorumque vitiis. 8:1)
Haec enim reprimunt inflammationem, nisi magna vis eam cogit, atque illius quoque impetum minuunt, tum glutinant vulnera quae id patiuntur, cicatricem iisdem inducunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XIX De Emplastris. 1:3)
Ad ulcera sordida, et nigritiem in auribus, naribus, obscenis partibus, inflammationesque eorum:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XX De pastillis. 5:1)
Optima autem adversus inflammationes vulvae Numenii compositio est, quae habet croci p. )-(. z. cerae p. )-(. I. butyri p. )-(. VIII.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXI De pessis. 6:1)
Sive autem capitis dolores, sive ulcera, sive lippitudo, sive spiritus difficultas, sive intestinorum tormenta, sive inflammatio vulvae est, sive coxa, sive jecur, aut lienis, aut latus torquet, sive vitio locorum aliquo prolabitur et obmutescit, occurrit dolori per quietem ejusmodi catapotium.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXV De Catapotiis. 4:1)
et inflammationem vulvae coercent, mixta cerato ex rosa facto, cum paulum his croci quoque accessit:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXV De Catapotiis. 8:5)
̓Ιχώρ tenue, subalbidum, ex malo ulcere exit, maximeque ubi nervo laeso, inflammatio sequuta est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 28:4)
nam plus ex majore, plus nondum solutis inflammationibus naturaliter fertur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 32:4)
ne sanguinis profusio, neve inflammatio interimat.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 34:2)
ne, nimis valenter ibi retenta materia, magnam inflammationem postea moveat.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 35:6)
adversus inflammationem autem in ipso sanguinis cursu.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 37:2)
Id enim et in pus vertitur, et inflammationem movet, et glutinari vulnus prohibet.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 41:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION