라틴어 문장 검색

illi veteres militiae in cuneos congregantur, densi undique et frontem tergaque ac latus tuti;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 20장8)
inopia stipendii frumentique et simul dilectum tributaque Galliae aspernantes, Rhenus incognita illi caelo siccitate vix navium patiens, arti commeatus, dispositae per omnem ripam stationes quae Germanos vado arcerent, eademque de causa minus frugum et plures qui consumerent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 26장2)
auxilia e Gallia, quis nec amor neque odium in partis, militia sine adfectu, hortantibus praefectis statim a Vitellio desciscunt:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 31장4)
vos autem Treviri ceteraeque servientium animae, quod praemium effusi totiens sanguinis expectatis nisi ingratam militiam, immortalia tributa, virgas, securis et dominorum ingenia?
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 32장6)
Vbi sedato impetu metus rediit, centuriones cum epistulis ad civitates Galliarum misere, auxilia ac stipendia oraturos:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 37장1)
praetorianam militiam repetebant a Vitellio dimissi, pro Vespasiano congregati;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 46장2)
et lectus in eandem spem e legionibus miles promissa stipendia flagitabat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 46장3)
ingressus castra Mucianus, quo rectius stipendia singulorum spectaret, suis cum insignibus armisque victores constituit, modicis inter se spatiis discretos.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 46장6)
dein quibus aetas et iusta stipendia, dimissi cum honore, alii ob culpam, sed carptim ac singuli, quo tutissimo remedio consensus multitudinis extenuatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 46장19)
primum illum stipendiorum et sacramenti diem haberent:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 72장16)
nam neque quies gentium sine armis neque arma sine stipendiis neque stipendia sine tributis haberi queunt:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 74장3)
Eiusdem anni principio Caesar Titus, perdomandae Iudaeae delectus a patre et privatis utriusque rebus militia clarus, maiore tum vi famaque agebat, certantibus provinciarum et exercituum studiis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 1장1)
ne tum quidem Romana classis pugnae adfuit, et iussum erat, sed obstitit formido et remiges per alia militiae munia dispersi.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 21장9)
primum stipendium meruit annorum decem septemque.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 1장 2:1)
Stipendia prima in Asia fecit Marci Thermi praetoris contubernio;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 2장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION