라틴어 문장 검색

satisque constabat nec illo nec priore anno in tanta strage boum hominumque volturium usquam visum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 245:1)
nam et eruptiones in opera crebro faciebant, et arietem admotum nunc saxis ingentibus, nunc libramento plumbi gravatum ad terram urguebant et, si qua declinare nequiverant ictum, pro diruto muro novum tumultuario opere, raptim ex ipsa ruinae strage congestis saxis, extruebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 695:1)
pulsi enim et fuga conglobati, cum ducenti amplius in ipsis faucibus portae cecidissent, tantum intulerunt terrorem ut oratores extemplo ad praetorem mitteret Gentius Teuticum et Bellum, principes gentis, per quos indutias peteret, ut deliberare de statu rerum suarum posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 388:1)
ibi tantum temporis retenti dum exponerent, quantae regiae copiae peditum equitumque fuissent, quot milia ex iis caesa, quot capta forent, quam paucorum militum iactura tanta hostium strages facta, quam praeceps rex fugisset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 17:3)
Hoc autem ita esse ex eo licet animadvertere, quod, sub tectis cum sint aquarum fontes aut etiam sub terra palustris abundantia, ex his nullus surgit umor nebulosus, sed in apertis hypaethrisque locis, cum sol oriens vapore tangat mundum, ex umidis et abundantibus excitat umores et eos conglobatos in altitudinem tollit.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 9장28)
a ventis autem quocumque feruntur umores conglobati ex fontibus et fluminibus et paludibus et pelago, cum tepores solis colligunt et exhauriunt et ita tollunt in altitudinem nubes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 2장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION