라틴어 문장 검색

prima levis armatura Romanorum, praeoccupatum ex inferiore loco succedens tumulum, pulsa detrusaque terrorem in succedentem intulit equitem et ad signa legionum refugit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 350:1)
ibi dies aliquot, suspecti Campanis timentesque, cavendis ac struendis in vicem insidiis traduxissent, ut de Capuae defectione agi accipique Hannibalem satis pro certo habuere, interfectis nocte oppidanis partem urbis, quae cis Volturnum est - eo enim dividitur amni - occupavere, idque praesidii Casilini habebant Romani.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 222:1)
deinde, ubi celeritate vinci senserunt, tradunt se Romanis et ad praefectum classis adducti, cum quaereret qui et unde et quo tenderent cursum, Xenophanes primo satis iam semel felix mendacium struere, a Philippo se ad Romanos missum ad M. Valerium, ad quem unum iter tutum fuerit, pervenisse, Campaniam superare nequisse, saeptam hostium praesidiis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 456:2)
illud moliri clam eos atque struere ut Syracusae per speciem reconciliatae societatis in dicione Romanorum sint, dein factio ac pauci auctores foederis renovati dominentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 306:1)
ut tamen aliquam imaginem valli obicerent, clitellas inligatas oneribus velut struentes ad altitudinem solitam circumdabant, cumulo sarcinarum omnis generis obiecto, ubi ad moliendum clitellae defuerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 520:2)
etiam qui erexerant ad murum scalas, alii furcis ad id ipsum factis detrudebantur, in alios lupi superne ferrei iniecti, ut in periculo essent ne suspensi in murum extraherentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 35:1)
ne effusa detruderentur fuga, plurimum in Aetolis equitibus praesidii fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 79:1)
iam M. Manlius unus agmine scandentes in Capitolium detrusit Gallos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 210:1)
deinde, postquam oppidum oppugnaturum Romanum cernebant, progressi ante portas aciem struxerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 70:2)
non ad eandem crassitudinem, qua veterem murum, sed simplici laterum ordine structos esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 136:3)
neque puduit eum id aetatis sycophantias struere et beneficiis me emere gnatum suom sibi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 1, scene 181)
neque pol, Megadore, mihi neque quoiquam pauperi opinione melius res structa est domi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 3, scene 611)
Qui quidem ad mendicitatem se properent detrudere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 1, scene 345)
aspellito, detrude, deturba in viam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 1, scene 24)
Lachanna vos, quos ego iam detrudam ad molas, inde porro ad puteum atque ad robustum codicem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 5, scene 369)

SEARCH

MENU NAVIGATION