라틴어 문장 검색

id etsi sentiebat Laco, tamen iusiurandum servabat multumque in eo se consequi dicebat, quod Tissaphernes periurio suo et homines suis rebus abalienaret et deos sibi iratos redderet, se autem conservata religione confirmare exercitum, cum animadverteret deum numen facere secum, hominesque sibi conciliare amiciores, quod iis studere consuessent, quos conservare fidem viderent.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 2장 5:1)
magna praeda militibus locupletatis Ephesum hiematum exercitum reduxit atque ibi officinis armorum institutis magna industria bellum apparavit.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 3장 2:2)
Agesilaus opulentissimo regno praeposuit bonam existimationem multoque gloriosius duxit, si institutis patriae paruisset, quam si bello superasset Asiam.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 4장 3:1)
is multis magnisque pollicitationibus persuadere Eumeni studuit, ut Perdiccam desereret ac secum faceret societatem.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 2장 4:3)
Eumenes Craterum ex acie semivivum elatum recreare studuit;
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 4장 4:1)
veniebat autem ad Eumenem utrumque genus hominum, et qui propter odium fructum oculis ex eius casu capere vellent, et qui propter veterem amicitiam colloqui consolarique cuperent, multi etiam, qui eius formam cognoscere studebant, qualis esset, quem tam diu tamque valde timuissent, cuius in pernicie positam spem habuissent victoriae.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 11장 2:1)
nam dum id studuit munire, nullius pepercit vitae, quem eius insidiatorem putaret.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 2장 2:5)
quo factum est ut huic omnes honores, quos possent, publice haberent civemque facere studerent:
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 3장 1:2)
sic vetere instituto vitae effugit nova pericula.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 7장 3:2)
Etiam habitum uestitumque pristinum reducere studuit, ac uisa quondam pro contione pullatorum turba indignabundus et clamitans:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 40장 5:1)
spectauit assidue exercentes ephebos, quorum aliqua adhuc copia ex uetere instituto Capreis erat;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 98장 3:2)
tamen et quinquennale certamen gymnicum honori suo institutum perspectauit et cum Tiberio ad destinatum locum contendit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 98장 5:2)
quibusdam custodiae traditis non modo studendi solacium ademptum, sed etiam sermonis et conloqui usus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 61장 4:1)
institutumque ut quotannis in altero Tyrrhenicon libri, in altero Carchedoniacon diebus statutis uelut in auditorio recitarentur toti a singulis per uices.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 42장 2:2)
Multa sub eo et animaduersa seuere et coercita nec minus instituta:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 16장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION