라틴어 문장 검색

a Clitomacho sumam, qui usque ad senectutem cum Carneade fuit, homo et acutus ut Poenus et valde studiosus ac diligens;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 132:3)
semper enim ut scitis studiosus nobilitatis fui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 168:3)
sed ille vereor ne virtuti plus tribuat quam natura patiatur, praesertim Theophrasto multa diserte copioseque dicente, et hic metuo ne vix sibi constet, qui cum dicat esse quaedam et corporis et fortunae mala tamen eum qui in his omnibus sit beatum fore censeat si sapiens sit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 180:5)
iam ceterorum officia studia vidistis, quam cupidus mei C. Cestilius, quam studiosus vestri, quam non varius fuerit in causa.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 8장 3:1)
Rosci, hominis studiosissimi nobilitatis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 8장 1:3)
suos enim agros studiose colebant, non alienos cupide appetebant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 18장 1:4)
quod quo studiosius ab istis opprimitur et absconditur, eo magis eminet et apparet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 41장 3:4)
ex quibus ille cum optimos viros legeret idque maxime ad fidem suam pertinere arbitraretur, non potuit legere non studiosos mei.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 8장 1:9)
verum ita se res habet, ut ego, qui neque usu satis et ingenio parum possum, cum patrono disertissimo comparer, P. Quinctius, cui tenues opes, nullae facultates, exiguae amicorum copiae sunt, cum adversario gratiosissimo contendat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 1장 2:2)
Naevium, re vera huiusce aetatis homines disertissimos, fortissimos, florentissimos nostrae civitatis, qui communi studio summis opibus Sex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 2장 2:2)
potentes, diserti, nobiles omnes advocandi sunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 14장 2:5)
perficiendum est, si quid agere aut proficere vis, ut homines te non solum audiant, verum etiam libenter studioseque audiant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 12장 3:4)
nunc ne illud quidem cogitas, tibi cum homine disertissimo et ad dicendum paratissimo futurum esse certamen, quicum modo disserendum, modo omni ratione pugnandum certandumque sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 13장 4:2)
at venit paratus cum subscriptoribus exercitatis et disertis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 15장2)
ita et doctis eloquentia popularis et disertis elegans doctrina defuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 3장 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION