라틴어 문장 검색

Omnis istos una tecum perculsos vides nec posse tibi subvenire, immo etiam ultro expectare, ut a te subleventur, intellegis ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 72:1)
Multi quidem sunt, quibus necessario haerendum sit in fastigio suo, ex quo non possunt nisi cadendo descendere, sed hoc ipsum testentur maximum onus suum esse, quod aliis graves esse cogantur, nec sublevatos se sed suffixos.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 95:2)
planctus immensas resonet per urbes et comas nullo cohibente nodo feminae exertos feriant lacertos, solaque obductis foribus deorum templa securae pateant novercae.
(세네카, Hercules Oetaeus 23:9)
Latinam nivei femina corporis intemptata iugo placet et asperi Martis sanguineas quae cohibet manus, quae dat belligeris foedera gentibus et cornu retinet divite copiam, donetur tenera mitior hostia, et tu, qui facibus legitimis ades, noctem discutiens auspice dextera huc incede gradu marcidus ebrio, praecingens roseo tempora vinculo.
(세네카, 메데아 2:2)
Te decet cingi comam floribus vernis, te caput Tyria cohibere mitra hederave mollem bacifera religare frontem.
(세네카, 오이디푸스 6:17)
luteo plantas cohibente socco;
(세네카, 파이드라 4:26)
intonsa iuvenis perpetuum coma, tigres pampinea cuspide territans ac mitra cohibens cornigerum caput, non vinces rigidas Hippolyti comas.
(세네카, 파이드라 11:8)
ferreis portas cohibere claustris
(세네카, Thyestes 582:1)
Cohibe parumper ora questusque opprime:
(세네카, Troades 535:1)
tu tamen interea, quamvis te diligat illa, in tacito cohibe gaudia clausa sinu.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 2516)
hic cohibet delphina rosis, viridique iuvenco hic vectus spretis pendet per cornua frenis;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium 14)
impellunt, trepidant, trahunt, repugnant, ardescunt, saliunt, timent, timentur, nec gressum cohibent, sed inquieto duratum pede stipitem flagellant.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium75)
ingentes tiliae duae conexis frondibus, fomitibus abiunctis unam umbram non una radice confidunt, in cuius opacitate, cum me meus Ecdicius inlustrat, pilae vacamus, sed hoc eo usque, donec arborum imago contractior intra spatium ramorum recussa cohibeatur atque illic aleatorium lassis consumpto sphaeristerio faciat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 15:2)
quam rebus amplam strictamque sententiis sentias plus docere quam dicere, denique et quondam, nec iniuria, haec principalis facundia computabatur, cui paucis multa cohibenti curae fuit causam potius implere quam paginam.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Claudiano suo salutem 3:3)
sed bene est, bene est, quia chartulam iam iamque complicaturo res forte succurrit, de qua exprobranda si diutius vel laetitia sese mea vel ira cohibuerit, ipse me accepta dignum contumelia iudicabo.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION