라틴어 문장 검색

Eques iste postquam in arcana comitis se sedulo insinuasset, atque ab eo explorasset in quibus fiduciam praecipue reponeret, regem de omnibus quam fieri potuit occultissime certiorem fecit, et nihilo minus eundem locum in confidentia comitis retinuit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 26:7)
Atque insuper, si forte retinuisset, utrum in iure proprio vel ut administrator bonorum filiae suae se illud tenere profiteretur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 1:8)
Ex hac relatione regi constitit Ferdinandum regimen Castiliae retinere in iure administratoris filiae suae Ioannae, adminiculo etiam testamenti Isabellae reginae defunctae et partem ex consuetudine regni, ut Ferdinandus praetexuit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 2:2)
Cuius morbi curationi pater eius incuriose incumbere existimabatur, quo imperium in Castilia retineret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 11:7)
3. Quae antea incaluerunt, ut fimus equinus ex animali, aut calx, aut fortasse cinis aut fuligo ex igne, reliquias latentes quasdam caloris prioris retinent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 143:1)
Nam neque fimus equinus ipse, nisi fuerit conclusus et sepultus, calorem retinet.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 145:2)
Illa tamen calorem semel susceptum diutissime retinent;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 180:8)
ita ut later aut lapis aut ferrum ignitum in pelvim aquae frigidae immissum et demersum, per quartam partem horae (plus minus) retineat calorem, ita ut tangi non possit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 180:9)
Etiam tradunt cinamomum et odorifera, sita juxta latrinas et loca foetida, diutius odorem retinere;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 458:11)
Vectis tanti roboris sublevabit tantum pondus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 471:5)
illae practicam aut designant, aut mensurant, aut sublevant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 499:50)
sublevant Polychrestae et Magicae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 499:54)
Quod si quis famam habeat viri taciturni, facile aliorum animos reserabit, sicut aer clausus apertum sugit, atrque veluti delicta confiteri non ad aliquem finem collimat qui ad res civiles tendit, sed and conscientiam sublevandam.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VI. DE DISSIMULATIONE ET SIMULATIONE 4:5)
Proculdubio hoc emblema monarchas monet quam tutum et salutare sit eis plebis studia conciliare et retinere.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 18:9)
Turcae idem institutum lege sua paululum extimulati hodie retinent, sed magna cum militiae suae (ut nunc est) declinatione.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 11:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION