라틴어 문장 검색

Sublimis Actiaca victoria revertebatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 29:1)
Τὸν μέγαν Ἀγαμέμνονα, sublimem ingentemque Hylas velut metiebatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 13:2)
et primum pedibus talaria nectit Aurea, quae sublimem alis sive aequora iuxta, Seu terram, rapido pariter cum flamine portant.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VI. 11:3)
quales sub nubibus atris Strymoniae dant signa grues, atque aethera tranant Cum sonitu, fugiuntque Notos clamore secundo.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, X. 1:2)
Quales aeriae liquentia flumina circum, Sive Padi ripis Athesim seu propter amoenum, Consurgunt geminae quercus intonsaque caelo Attollunt capita et sublimi vertice nutant.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 26:3)
Iamque humiles, iamque elati sublime videntur Aera per tenerum ferri.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 7:3)
Paulatim sese tollit mare et altius undas Erigit, inde imo consurgit ad aethera fundo.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 20:2)
Ille fluctus incremento suo ait in sublime curvatos litoribus inlidi, et asperginem collectae sordis expuere, quod nulla expressius pictura signaret:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 21:5)
vester mare a fundo ad aethera usque perducit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 21:6)
illa haud minus urguet obunco Luctantem rostro, simul aethera verberat alis.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 28:3)
Eo dicente deum domus alta silescit, Et tremefacta solo tellus, silet arduus aether:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 38:2)
sed horrificis iuxta tonat Aetna ruinis, Interdumque atram prorumpit ad aethera nubem, Turbine fumantem piceo et candente favilla, Adtollitque globos flammarum et sidera lambit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 10:3)
Ceu canis umbrosam lustrans Gortynia vallem, Si veteris potuit cervae conprendere lustra, Saevit in absentem, et circum vestigia lustrans, Aethera per nitidum tenues sectatur odores.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 20:3)
Hoc est a terris magnum secernere caelum, Et seorsum mare uti secreto humore pateret, Seorsus item puri secretque aetheris ignes.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 24:2)
eo dicente deum domus alta silescit, Et tremefacta solo tellus, silet arduus aether.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 26:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION