라틴어 문장 검색

Non voluptates illa temperavit, non cupiditates refrenavit, non iras repressit, non indomitos amoris impetus fregit, nulla denique animo mala eduxit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 13:2)
Natura autem hoc, quod vides, regnum mutationibus temperat;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 107 8:1)
Cetera proiecta redierunt, ita tamen, ut quorum abstinentiam interrupi, modum servem et quidem abstinentiae proximiorem, nescio an difficiliorem, quoniam quaedam absciduntur facilius animo quam temperantur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 15:4)
" Arruntius non temperavit, quo minus primo statim libro poneret ingentes esse " famas " de Regulo.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 19:12)
Nostri illos expellunt, Peripatetici temperant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 116 1:1)
CESTIVS hunc colorem tam strictum non probauit, sed dixit temperandum esse, et ipse hoc colore usus est quem statim a principio induxit:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Duo fratres inter se dissidebant; alteri filius erat. patruus in egestatem incidit; patre uetante adulescens illum aluit; ob hoc abdicatus tacuit. adoptatus a patruo est. patruus accepta hereditate locuples factus est 24:1)
uix temperabat quin diceret:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Iniuriarum sit actio. Quidam cum haberet filium et diuitem inimicum, occisus inspoliatus inuentus est. adulescens sordidatus diuitem sequebatur; diues eduxit in ius eum et postulauit ut si quid suspicaretur, accusaret se. pauper ait: accusabo cum potero, e 7:9)
sic iste carnifex colores temperat.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Laesae reipublicae sit actio. Parrhasius pictor Atheniensis, cum Philippus captiuos Olynthios uenderet, emit unum ex iis senem; perduxit Athenas; torsit et ad exemplar eius pinxit Proinethea. Olynthius in tormentis periit. ille tabulam in templo Mineruae p 10:2)
danda lex vitae, ne sub specie benignitatis inconsulta facilitas placeat, ne liberalitatem, quam nec deesse oportet nec superfluere, haec ipsa observatio restringat, dum temperat ;
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 34:2)
Vix sibi temperant, quin eo usque impudentiae provehantur, ut naturam oderint, quod infra deos sumus, quod non in aequo illis stetimus.
(세네카, 행복론, Liber II 128:2)
Num dubium est, quin hoc humani generis domicilium circumitus solis ac lunae vicibus suis temperet ?
(세네카, 행복론, Liber IV 109:1)
Non omnes ad bonum propositum easdem adferunt vires, easdem facultates, eandem fortunam, quae optimorum quoque consiliorum dumtaxat exitus temperat ;
(세네카, 행복론, Liber V 9:1)
Temperavit quidem ius crudelitatemque victoriae ;
(세네카, 행복론, Liber V 96:3)
Pecuniam, quae satellitem stipendio teneat, non subministrabo.
(세네카, 행복론, Liber VII 107:2)
alius solem, cui debemus, quod inter laborem quietemque tempus divisimus, quod non tenebris mersi confusionem aeternae noctis effugimus, qui annum cursu suo temperat et corpora alit, sata evocat, percoquit fructus, saxum aliquod aut fortuitorum ignium globum et quidvis potius quam deum appellat.
(세네카, 행복론, Liber VII 149:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION