라틴어 문장 검색

dixit, et os fletu paene inviolabile tinctus extemplo Nemeen radiante per aera saltu ocior et patrio venit igne suisque sagittis, ipse olim in terris, caelo vestigia durant, claraque per zephyros etiamnum semita lucet.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권149)
hic paulo ante puer, sed enim maturius aevo robur, et ingentes spondet tener impetus annos, quem vinci haud quisquam saevo neque sanguine tingui malit, et erecto timeat spectacula voto.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권294)
Etenim ipsi auctores et administratores spectaculorum quadrigarios scaenicos xysticosarenarios illos amantissimos,1 quibus viri animas,2 feminae autem illis etiam corpora sua substernunt, propter quos se in ea committunt quae reprehendunt, ex eadem arte, qua magnifaciunt, deponunt et deminuunt, immo manifeste damnant ignominia et capitis minutione, arcentes curia rostris senatu equite ceterisque honoribus omnibus simul et ornamentis quibusdam.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 22장 1:3)
Sunt et cocleae satis superque abundantes, quibus tinctura coccinei coloris conficitur, cuius rubor pulcherrimus nullo umquam solis ardore, nulla ualet pluuiarum iniuria pallescere;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. I. 2:4)
Ecce quondam tumidus, iam substratus sanctorum pedibus seruit oceanus, eiusque barbaros motus, quos terreni principes edomare ferro nequiuerant, hos pro diuina formidine sacerdotum ora simplicibus uerbis ligant, et qui cateruas pugnantium infidelis nequaquam metueret, iam nunc fidelis humilium linguas timet.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. I. 4:11)
coma tum mutatur, ut annos Dissimulet viridi cortice tincta nucis;
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 824)
non illi sontica causa est, Sed nimius luto corpora tingit amor.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 832)
o pereat quicumque legit uiridesque smaragdos et niueam Tyrio murice tingit ouem.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 419)
Quidue in Erythraeo legitur quae litore concha tinctaque Sidonio murice lana iuuat, et quae praeterea populus miratur?
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 34)
et idem, cum molle et candens refrigeretur tinctum frigida, redurescit et restituitur in antiquam proprietatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 4장13)
coaxationibus factis, si erit, filex, si non, palea substernatur, uti materies ab calcis vitiis defendatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 1장11)
Sin autem curiosius videbitur fieri oportere, tegulae bipedales inter se coagmentatae supra rudus substrata materia conlocentur habentes singulis coagmentorum frontibus excelsos canaliculos digitales.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 1장31)
ergo si in parva particula terreni tanta discrepantia invenitur saporum, non est mirandum, si tanta in magnitudine terrae innumerabiles sucorum reperientur varietates, per quarum venas aquae vis percurrens tincta pervenit ad fontium egressus, et ita ex eo dispares variique perficiuntur in propriis generibus fontes propter locorum discrepantiam et regionum qualitates terrarumque dissimiles proprietates.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장108)
tingveret mergeret, ut tinguat equos.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 8111)
tingvat equos quidam 'tinguat' humiliter dictum accipiunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 9141)

SEARCH

MENU NAVIGATION