라틴어 문장 검색

vix igitur possis visos agnoscere vultus, quoque ierit quaeras qui fuit ante color, parvus in exiles sucus mihi pervenit artus, membraque sunt cera pallidiora nova.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 1010)
" litus ad Euxinum " si quis mihi diceret " ibis, et metues, arcu ne feriare Getae, " i, bibe " dixissem " purgantes pectora sucos, quidquid et in tota nascitur Anticyra.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 328)
hos ego, qui patriae faciant oblivia, sucos parte meae vitae, si modo dentur, emam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 109)
liba deo fiunt, sucis quia dulcibus idem gaudet, et a Baccho mella reperta ferunt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권486)
Non licet hoc Cereri dissimulare sacrum . Utque nepos dicti nostro modo carmine regis , Cantharidum sucos dante parente bibas .
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 14:3)
Quae tamen ex illis aliquo pars umida suco et terrena fuit, versa est in corporis usum;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 41:8)
Iussa deae celeres peragunt, ignemque vomentes, ambrosiae suco saturos, praesepibus altis quadrupedes ducunt adduntque sonantia frena.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 11:4)
corripitur flammis ut quaeque altissima, tellus fissaque agit rimas et sucis aret ademptis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 17:7)
Extenuant vigiles corpus miserabile curae, adducitque cutem macies et in aera sucus corporis omnis abit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 42:21)
" Post ea discedens sucis Hecateidos herbae sparsit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 13:4)
Pars ibi de septem genitis Amphione fortes conscendunt in equos Tyrioque rubentia suco terga premunt auroque graves moderantur habenas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 20:2)
Hunc postquam sparsit Lethaei gramine suci verbaque ter dixit placidos facientia somnos, quae mare turbatum, quae concita flumina sistunt, somnus in ignotos oculos sibi venit, et auro heros Aesonius potitur spolioque superbus muneris auctorem secum, spolia altera, portans victor Iolciacos tetigit cum coniuge portus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 9:2)
Nunc opus est sucis, per quos renovata senectus in florem redeat primosque reconligat annos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 13:11)
Illic Haemonia radices valle resectas seminaque floresque et sucos incoquit atros.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 16:10)
Quae simul ac vidit, stricto Medea recludit ense senis iugulum, veteremque exire cruorem passa, replet sucis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 17:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION