라틴어 문장 검색

vix feram sermones hominum, si id feceris, vix molem istius invidiae, si in exilium iussu consulis ieris, sustinebo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 23:2)
simul atque ire in exilium iussus est, paruit, ivit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 12:4)
fidem publicam iussu senatus dedi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 8:4)
Illud vero nonne ita praesens est, ut nutu Iovis optimi maximi factum esse videatur, ut, cum hodierno die mane per forum meo iussu et coniurati et eorum indices in aedem Concordiae ducerentur, eo ipso tempore signum statueretur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 21:3)
Nisi vero cuipiam L. Caesar, vir fortissimus et amantissimus rei publicae, crudelior nudius tertius visus est, cum sororis suae, feminae lectissimae, virum praesentem et audientem vita privandum esse dixit, cum avum suum iussu consulis interfectum filiumque eius inpuberem legatum a patre missum in carcere necatum esse dixit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 13:1)
septem autem illi non suo, sed populorum suffragio omnium nominati sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 10:8)
nam Abderites quidem Protagoras, cuius a te modo mentio facta est, sophistes temporibus illis vel maximus, cum in principio libri sic posuisset "de divis neque ut sint neque ut non sint habeo dicere", Atheniensium iussu urbe atque agro est exterminatus librique eius in contione combusti;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 63:2)
Ut si medicus sciat eum aegrotum, qui iussus sit vinum sumere, meracius sumpturum statimque periturum, magna sit in culpa, sic vestra ista Providentia reprendenda, quae rationem dederit is quos scierit ea perverse et inprobe ussuros.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 79:2)
iudicia, suffragia, consuetudines praeterea et familiaritates multisque cum multis res rationesque contractae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 71:5)
Quamvis enim sint demersae leges alicuius opibus, quamvis timefacta libertas, emergunt tamen haec aliquando aut iudiciis tacitis aut occultis de honore suffragiis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 31:3)
nam pro amplitudine honorum, quos cunctis suffragiis adepti sumus nostro quidem anno, quod contigit eorum nemini, quos modo nominavi, sane exiguus sumptus aedilitatis fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 79:5)
quid autem tam absurdum, quam si domini iussu ita praeco praedicet:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 69:8)
Itaque Calpurnius cum demolitus esset cognossetque Claudium aedes postea proscripsisse, quam esset ab auguribus demoliri iussus, arbitrum ilium adegit, QUICQUID SIBI DARE FACERE OPORTERET EX FIDE BONA.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 83:4)
ut illud Nasicae, qui cum ad poetam Ennium venisset eique ab ostio quaerenti Ennium ancilla dixisset domi non esse, Nasica sensit illam domini iussu dixisse et illum intus esse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 276:2)
ferunt enim suffragia, mandant inperia, magistratus, ambiuntur, rogantur, sed ea dant, quae, etiamsi nolint, danda sint, et quae ipsi non habent, unde alii petunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 79:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION