라틴어 문장 검색

Nam nisi adminiculum tenerae viti atque infirmae contribueris, prorepens pampinus terrae se applicabit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 8:2)
Mox ubi materias vitis exigit, insequitur pampinator et supervacuos deterget fructuososque palmites submittit, qui cum induruerunt, velut in coronam religantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 13:3)
aliis placet parcius pampinari, ut et vitis non in totum supervacuis frondibus oneretur, et tamen fructum vestire aut protegere possit:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 19:3)
Post annum aut biennium, cum enati ramuli recte convaluerint, supervacuos deputari, idoneos in ordinem submitti conveniet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 14:1)
Me autem longus docuit usus, multo utilius esse primo quoque tempore falcem vitibus admovere, nec supervacuis sarmentis pati silvescere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 23:1)
Quarto anno ex duobusramis infirmior amputandus est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 9장 6:1)
Itaque supervacuum est hoc loco repetere traditam rationem terebrationis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 11장 12:2)
Tantum cura adhibebitur, ut et amplo et calido loco cum matre versetur, ne aut frigus adhuc infirmo noceat, aut mater in angustiis eum obterat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 27장 12:3)
Postea supervacua est huius rei cura, quod frigoribus exclusi pulli plerumque intereunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 8:6)
Turturum educatio supervacua est:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 9장 1:1)
nec rursus omnino cum maioribus includi, quoniam vali- dior enecat infirmum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 14장 9:2)
Mago quidem ventribus etiam bubulis idem fieri affirmat, quam rationem diligentius prosequi supervacuum puto, consentiens Celso, qui prudentissime ait, non tanto interitu pecus istud amitti,,ut sic requirendum sit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 14장 6:2)
quid enim, si infirmiora horum temporum templa credas, quia non rudi caemento et informibus tegulis exstruuntur, sed marmore nitent et auro radiantur?
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 20장 7:1)
quod si inveniretur aliqua civitas, in qua nemo peccaret, supervacuus esset inter innocentis orator sicut inter sanos medicus.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 41장 3:1)
fortissimus quisque ac bellicosissimus nihil agens, delegata domus et penatium et agrorum cura feminis senibusque et infirmissimo cuique ex familia, ipsi hebent, mira diversitate naturae, cum idem homines sic ament inertiam et oderint quietem.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 15장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION