라틴어 문장 검색

quoniam per tempora hiemis non expedit movere aut patefacere vasa.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 14장 13:2)
Caecina cum expeditis cohortibus praeire et obstantia silvarum amoliri iubetur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 50장6)
totidem legiones, duplicem sociorum numerum ipse ducit, positoque castello super vestigia paterni praesidii in monte Tauno expeditum exercitum in Chattos rapit, L. Apronio ad munitiones viarum et fluminum relicto.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 56장2)
Bructeros sua urentis expedita cum manu L. Stertinius missu Germanici fudit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 60장7)
Sed Caesar, dum adiguntur naves, Silium legatum cum expedita manu inruptionem in Chattos facere iubet:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 7장1)
Igitur oram Lyciae ac Pamphyliae praelegentes, obviis navibus quae Agrippinam vehebant, utrimque infensi arma primo expediere:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 79장1)
remissum aliquid postea et mitigatum, quia expedierit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 34장16)
'Ceteris forsitan in rebus, patres conscripti, magis expediat me coram interrogari et dicere quid e re publica censeam:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 53장1)
mihi autem neque honestum silere neque proloqui expeditum, quia non aedilis aut praetoris aut consulis partis sustineo.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 53장5)
neque posse principem sua scientia cuncta complecti neque expedire ut ambitione aliena trahatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 69장8)
nec, ut mos fuerat, acta aestate retrahit copias aut in hibernaculis veteris provinciae componit, sed ut in limine belli dispositis castellis per expeditos et solitudinum gnaros mutantem mapalia Tacfarinatem proturbabat, donec fratre eius capto regressus est, properantius tamen quam ex utilitate sociorum, relictis per quos resurgeret bellum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 74장7)
nunc originem, mores, et quo facinore dominationem raptum ierit expediam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 1장3)
tum expeditae cohortes alaeque quam in partem ducerentur ignarae cito agmine rapiuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 25장2)
'fortunae quidem meae fortasse minus expediat adgnoscere crimen quam abnuere:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 8장2)
isque in Hyrcanis repertus est, inluvie obsitus et alimenta arcu expediens.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 43장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION