라틴어 문장 검색

Omnes enim motus, qui non voluntate nostra fiunt, invicti et inevitabiles sunt, ut horror frigida aspersis, ad quosdam tactus aspernatio ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 8:4)
Ut ulcera quaedam nocituras manus adpetunt et tactu gaudent, et foedam corporum scabiem delectat quicquid exasperat, non aliter dixerim his mentibus, in quas cupiditates velut mala ulcera eruperunt, voluptati esse laborem vexatio- nemque.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 30:4)
Ut salutaria quaedam, quae citra gustum tactumque odore proficiunt, ita virtus utilitatem etiam ex longinquo et latens fundit.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 51:1)
Gemite et infelicem linguam bonorum exercete convicio, hiate, commordete ;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 104:3)
hic ora solvit Ditis invisi domus hiatque rupes alta et immenso specu ingens vorago faucibus vastis patet latumque pandit omnibus populis iter.
(세네카, Hercules Furens 10:5)
fert gradum contra ferox minaxque nostros propius affatus petit, arcete, famuli, tactu et accessu procul, iubete sileat.
(세네카, 메데아 4:26)
fallant visus tactusque ferant, meet in pectus venasque calor, stillent artus ossaque tument vincatque suas flagrante coma nova nupta faces.
(세네카, 메데아 12:32)
tum vapor ipsam corporis arcem flammeus urit multoque genas sanguine tendit, oculique rigent, resonant aures stilla tque niger naris aduncae cruor et venas rumpit hiantes;
(세네카, 오이디푸스 2:48)
Procul impudicos corpore a casto amove tactus - quid hoc est?
(세네카, 파이드라 10:6)
hic scissa tellus faucibus ruptis hiat:
(세네카, Phoenissae 71:1)
arente in undis aliquid et peius fame hiante semper?
(세네카, Thyestes 6:1)
hic equidem Phoebo visus mihi pulchrior ipso marmoreus tacita carmen hiare lyra;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 314)
luna ministrat iter, demonstrant astra salebras, ipse Amor accensas praecutit ante faces, saeva canum rabies morsus avertit hiantis:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1612)
mollia Dircaeae pulsabunt tympana Thebae, capripedes calamo Panes hiante canent, vertice turrigero iuxta dea magna Cybebe tundet ad Idaeos cymbala rauca choros.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1714)
nec flos ullus hiat pratis, quin ille decenter impositus fronti langueat ante meae.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 233)

SEARCH

MENU NAVIGATION