라틴어 문장 검색

Vulgo tamen sic loquimur, ut dicamus magnum gaudium nos ex illius consulatu aut nuptiis aut ex partu uxoris percepisse, quae adeo non sunt gaudia, ut saepe initia futurae tristitiae sint.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 2:3)
omnes istos oblectamenta fallacia et brevia decipiunt, sicut ebrietas, quae unius horae hilarem insaniam longi temporis taedio pensat, sicut plausus et adclamationis secundae favor, qui magna sollicitudine et partus est et expiandus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 15:3)
Itaque sic animum conponamus, ut quicquid res exiget, id velimus et in primis ut finem nostri sine tristitia cogitemus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 61 3:5)
Cum primum te observare desieris, imago ista tristitiae discedet;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 3:6)
Alium enim, ut scis, venti segnes ludunt ac detinent et tranquillitatis lentissimae taedio lassant, alium pertinax flatus celerrime perfert.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 3:3)
Nam ut illic quisquis ab igne propior stetit, percusso similis obstipuit, sic in his per aliquam vim accidentibus unum calamitas opprimit, ceteros metus, paremque passis tristitiam facit pati posse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 4:4)
ita demum nec vita taedio erit nec mors timori.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 25:4)
Horum, qui felices vocantur, hilaritas ficta est at gravis et subpurata tristitia, eo quidem gravior, quia interdum non licet palam esse miseros, sed inter aerumnas cor ipsum exedentes necesse est agere felicem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 80 6:5)
Qui inperturbatus est, sine tristitia est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 2:4)
Qui sine tristitia est, beatus est;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 2:5)
Huic collectioni hoc modo Peripatetici quidam respondent, ut inperturbatum et constantem et sine tristitia sic interpretentur, tamquam inperturbatus dicatur, qui raro perturbatur et modice, non qui numquam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 3:1)
Illud enim humanam naturam negare, alicuius animum inmunem esse tristitia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 3:3)
Deinde si das aliquid iuris tristitiae, timori, cupiditati, ceteris motibus pravis, non erunt in nostra potestate.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 11:2)
Qui sine timore est, sine tristitia est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 24:2)
Qui sine tristitia est, beatus est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 24:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION