라틴어 문장 검색

te sensit Nemeaeus arto pressus lacerto fulmineus leo cervaque Parrhasis, sensit Arcadii populator agri, gemuitque taurus Dictaea linquens horridus arva.
(세네카, 아가멤논 15:8)
nihil acre, nihil solidum, nihil horridum;
(세네카, Controversiae, book 2, chapter pr 1:6)
itaque dum genera dicendi transfert et modo exilis esse uolt nudisque rebus haerere, modo horridus et ualens potius quam cultus, modo breuis et concinnus, modo nimis se attollit, modo nimis se deprimit, ingenio suo inlusit et longe deterius senex dixit quam iuuenis dixerat;
(세네카, Controversiae, book 7, chapter pr 5:3)
Emicabant densis undique nubibus fulmina et terribili fragore horridae tempestates absconderant diem:
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua duos filios habebat, duxit aliam. alterum ex adulescentibus domi parricidi damnauit; tradidit fratri puniendum: ille exarmato nauigio imposuit. delatus est adulescens ad piratas, arcipirata factus est. Postea pater peregre 3:13)
aiebat itaque uerbis quoque horridioribus abstinendum quotiens talis materia incidisset;
(세네카, Controversiae, book 7, Thema. Liberi parentes alant, aut uinciantur. Quidam cum haberet uxorem et ex ea filium, peregre profectus est. a piratis captus scripsit de redemptione epistulas uxori et filio. Vxor flendo oculos perdidit. filium euntem ad redemptionem patris alimenta po 6:3)
Quid ad ipsum loci situm horridius ?
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 31:4)
illi, tamquam si parum ipsa per se horrida sit, quidquid potes congeris.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 29:4)
Novate, ut scriberem quemadmodum posset ira leniri, nec immerito mihi videris hunc praecipue affectum pertimuisse maxime ex omnibus taetrum ac rabidum.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 2:2)
Quales sunt hostium vel ferarum caede madentium aut ad caedem euntium aspectus, qualia poetae inferna monstra finxerunt succincta serpentibus et igneo flatu, quales ad bella excitanda discordiamque in populos dividendam pacemque lacerandam teterrimae inferum exeunt:
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 196:1)
iratis quidem nulla est formonsior effigies quam atrox et horrida, qualesque esse etiam videri volunt.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 201:4)
Ferarum, me hercules, sive illas fames agitat sive infixum visceribus ferrum, minus taetra facies est, etiam cum venatorem suum semianimes morsu ultimo petunt, quam hominis ira flagrantis.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 24:1)
Nihil ergo habet in se utile taeter iste et hostilis adfectus, at omnia ex contrario mala, ferrum et ignes.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 234:1)
Ex hoc malo dependet illud taeterrimum vitium, auscultatio et publicorum secretorumque inquisitio et multarum rerum scientia, quae nec tuto narrantur nec tuto audiuntur.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 116:1)
quod si vobis exercere taetram istam licentiam placet, alter in alterum incursitate.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 147:4)
emicabant densis undique nubibus fulmina et tempestates horridae absconderant diem;
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, ab Archipirata filio dimissus.24)

SEARCH

MENU NAVIGATION