라틴어 문장 검색

deinde, non extracto testiculo, sicut intestinis quoque prolapsis interdum fieri docui, colligendae venae vinciendaeque, ubi tunicis inhaerebunt, et sub his nodis praecidendae sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXIV De rainice inguinis. 1:3)
superior ita sanescat, ne inhaereat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXV Ad tegendam glandem colis, si nuda est. 4:12)
multoque magis, si spina aliqua vesicae inhaeret, eamque quum duceretur, duplicavit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 17:5)
Ergo et per se saepe excidit, et si in primo, quod est angustius, inhaeret, eodem tamen unco sine ulla noxa educitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 24:6)
dein id serrula praecidendum est, quam proxime sanae carni etiam inhaerenti:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXXIII De gangraena. 2:2)
eaeque, primis partibus rotundae, et leniter quasi capitulatae, vertebrarum transversis processibus ibi quoque paulum sinuatis, inhaerent:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 14:4)
ideoque non ossi, sed carni magis radicibus suis inhaerent.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 22:9)
Haec super innatans, neque ulli ossi inhaerens, sed carne et nervis deligata, pauloque magis ad femoris os tendens, inter omnes crurum flexus juncturam tuetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 25:3)
sed, sive totum perfractum est, et ab alio ex toto recessit, sive circumpositae calvariae inhaeret exigua parte, ab eo, quod naturaliter se habet, scalpro dividendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 15:4)
Hoc genus curationis efficit, ut, qua parte fracta ossa tamen inhaerent, solidentur:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 17:4)
non blandior ullus euntis ancillae tetigisse latus leviterque reductis vestibus occulto crimen mandare susurro nec furtis quaesisse locum nec fraude reperta cautior elusi fremitus vitare mariti.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:60)
da tangere dextram, qua gentes cecidere ferae.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:145)
Ut fluctus tetigere maris, tunc acrior arsit impetus;
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:318)
humanae superos numquam tetigere querellae nec vaga securum penetrant convicia caelum.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Deprecatio ad Hadrianum9)
Ut thalami tetigere fores, tum vere rubentes desuper invertunt calathos largosque rosarum imbres et violas plenis sparsere pharetris collectas Veneris prato, quibus ipse pepercit Sirius et teneras clementi sidere fovit.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae68)

SEARCH

MENU NAVIGATION