라틴어 문장 검색

Dicunt etiam physici quod natura pudore tacta ita sanguinem ante se pro velamento tendat ut videmus quemque erubescentem manum sibi ante faciem frequenter opponere.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XI. 5:1)
A vero enim lapsus est aliorum quattuor sensuum secutus exemplum, quia in audiendo et gustando et odorando atque tangendo nihil e nobis emittimus, sed extrinsecus accipimus quod sensum sui moveat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 5:3)
non ante revellar, Exanimem quam te complectar, Roma, tuumque Nomen, libertas, et inanem prosequar umbram.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 3:48)
Iam tetigit sanguis pollutos Caesaris enses.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 6:6)
pugnaxque Metellus Ut videt ingenti Saturnia templa revelli Mole, rapit gressus, et Caesaris agmina rumpens, Ante fores nondum reseratae constitit aedis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 2:22)
Agnoscere solis Permissum est, quos iam tangit vicinia fati, Victurosque dei celant, ut vivere durent, Felix esse mori.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:64)
Hoc quoque tam vastas cumulavit munere vires Terra sui foetus, quod, cum tetigere parentem, Iam defecta vigent renovato robore membra.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:8)
Ut tandem auxilium tactae prodesse parentis Alcides sensit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:42)
Vel litora tangam Iussa, vel hoc potius pelagus flatusque negabunt.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 5:60)
Gurgite tanto, Nec ratis Hesperias tanget, nec naufragus oras.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 5:73)
Nubila tanguntur velis, et terra carina.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 6:31)
Pariter tot regna, tot urbes Fortunamque suam, tacta tellure, recepit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 6:58)
melius mansura sub undis, Emathis aequorei regnum Pharsalos Achillis Eminet, et, prima Rhoeteia litora pinu Quae tetigit, Phylace, Pteleosque, et Dorion ira Flebile Pieridum;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 3:46)
Infandum tetigit cum sidera murmur, Tunc, Babylon Persea licet secretaque Memphis Omne vetustorum solvat penetrale Magorum, Abducit superos alienis Thessalis aris.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 4:13)
Ipsae tua signa revellent, Prosilientque acies.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 1:36)

SEARCH

MENU NAVIGATION