라틴어 문장 검색

Aulo Plautio etiam ouationem decreuit ingressoque urbem obuiam progressus et in Capitolium eunti et inde rursus reuertenti latus texit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 24장 3:2)
Icarus primo statim conatu iuxta cubiculum eius decidit ipsumque cruore respersit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 12장 2:2)
et cum ter ueneno temptasset sentiretque antidotis praemunitam, lacunaria, quae noctu super dormientem laxata machina deciderent, parauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 34장 2:2)
ac subinde tacta de caelo Caesarum aede capita omnibus simul statuis deciderunt, Augusti etiam sceptrum e manibus excussum est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 1장 1:8)
non multo post in Cantabriae lacum fulmen decidit repertaeque sunt duodecim secures, haud ambiguum summae imperii signum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 8장 2:2)
sed postquam Pisone praelato spe decidit, ad uim conuersus est instigante super animi dolorem etiam magnitudine aeris alieni.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 5장 1:2)
dieque proximo omne genus rerum missilia sparsit, et quia pars maior intra popularia deciderat, quinquagenas tesseras in singulos cuneos equestris ac senatorii ordinis pronuntiauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 4장 5:2)
' tactum de caelo Capitolium templumque Flauiae gentis, item domus Palatina et cubiculum ipsius, atque etiam e basi statuae triumphalis titulus excussus ui procellae in monimentum proximum decidit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 15장 2:3)
"Sed Macedonum acies, torva sane et inculta, clipeis hastisque immobiles cuneos et conferta robora virorum tegit."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 2장 13:7)
Dareus initio iugum montis cum parte copiarum occupare statuit, et a fronte et a tergo circumiturus hostem, a mari quoque, quo dextrum eius cornu tegebatur, alios obiecturus, ut undique urgueret.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 8장 31:1)
inde missilia in propugnantes ingerebantur tuto, quia proris miles tegebatur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 3장 18:3)
Quo conspecto Arabs quidam, Daiei miles, maius fortuna sua facinus ausus, gladium clipeo tegens quasi transfuga genibus regis advolvitur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 6장 19:1)
A parte dextra erat Tigris, nobilis fluvius, laevam tegebat Euphrates, agmen Mesopotamiae campos inpleverat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 9장 7:2)
utrumque cornu equites tegebant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 12장 25:2)
Peditum acies equitatu tegebatur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 13장 34:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION