라틴어 문장 검색

Non est enim inconsulta temeritas nec periculorum amor nec formidabilium adpetitio;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 28:5)
Interim temeritas est damnare, quod nescias.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 21:4)
Inter insaniam publicam et hanc, quae medicis traditur, nihil interest nisi quod haec morbo laborat, illa opinionibus falsis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 17:1)
Puta enim avaritiam relaxatam, puta adstrictam esse luxuriam, temeritati frenos iniectos, ignaviae subditum calcar;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 23:7)
Nemo," inquit," praeceptis curat insaniam;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 36:1)
Nam si insaniam sustuleris, sanitas redit, at si falsas opiniones exclusimus, non statim sequitur dispectus rerum agendarum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 36:4)
Magna pars sanitatis est hortatores insaniae reliquisse et ex isto coitu invicem noxio procul abisse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 69:1)
Imitatur neglegentia facilitatem, temeritas fortitudinem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 8:8)
Caeca est temeritas quae petit casum ducem.
(세네카, 아가멤논 3:25)
nescit quid fecerit, in insaniam malis actus est.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Quidam alterum fratrem tyrannum occidit, alterum in adulterio deprehensum deprecante patre interfecit. a piratis captus scripsit patri de redemptione. pater piratis epistolam scripsit, si praecidissent manus, duplam s 17:6)
hoc unum occurrit in quo pusillum inest insaniae:
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 26:11)
Memini OSCVM, cum loqueretur de hoc genere sententiarum, quo infecta iam erant adulescentulorum omnium ingenia, queri de PVBLILIO, quasi ille iam hanc insaniam introduxisset.
(세네카, Controversiae, book 7, Ter abdicatus conprensus est a patre in secreta parte domus medicamentum tenens; interrogatus quid esset, dixit uenenum et uelle se mori, et effudit. accusatur parricidi. 7:7)
et cum descripsisset quam imperite disposuisset aciem, quemadmodum inexploratis locorum insidiis oppressa eius temeritas esset, adiecit:
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Proditionis sit actio. Pater et filius imperium petierunt: praelatus est patri filius. bellum commisit cum hoste; captus est. missi sunt decem legati ad redimendum imperatorem. euntibus illis occurrit pater cum auro; dixit, filium suum crucifixum es 13:13)
ἐπι` το` λεξικο`ν μαίνονται. Tamen in his etiamsi minus est insaniae minus spei est;
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Maiestatis laesae sit actio. Flamininus proconsul inter cenam a meretrice rogatus, quae aiebat se numquam uidisse hominem decollari, unum ex damnatis occidit. accusatur maiestatis. 25:2)
Et illud quod SENIANVS dixit habet sui generis insaniam, cum diceret nocte non debere sumi supplicium post longam descriptionem conclusit:
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Maiestatis laesae sit actio. Flamininus proconsul inter cenam a meretrice rogatus, quae aiebat se numquam uidisse hominem decollari, unum ex damnatis occidit. accusatur maiestatis. 27:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION