라틴어 문장 검색

nos Acheloi tecum solitae pulsare vadum, quom iam tumidas vere peracto poneret undas gracilisque gradu serperet aequo nec praecipitem volveret amnem flavus rupto fonte Lycormas;
(세네카, Hercules Oetaeus 10:2)
Tu quicumque es qui sceptra tenes, licet omne tua vulgus in aula centum pariter limina pulset:
(세네카, Hercules Oetaeus 10:7)
Bruttia Coro pulsante fretum lenior unda est;
(세네카, Hercules Oetaeus 10:27)
Euboica tellus vertice immenso tumens pulsatur omni latere:
(세네카, Hercules Oetaeus 12:6)
mille decurrant ferae pariterque Iacerent, hinc feris clangoribus aetheria me Stymphalis, hinc taurus minax cervice tota pulset et quicquid fuit solum quoque ingens;
(세네카, Hercules Oetaeus 20:46)
superosque et ipsum vocibus pulsans Iovem implevit omnem voce feminea locum.
(세네카, Hercules Oetaeus 24:36)
quando Taenarias fores pulsabis.
(세네카, Hercules Oetaeus 26:9)
agedum senile pectus, o miserae manus, pulsate, at una funeri tanto sat est grandaeva anus defecta, quod totus brevi iam quaeret orbis?
(세네카, Hercules Oetaeus 27:19)
centum populi bracchia pulsent;
(세네카, Hercules Oetaeus 27:26)
Quisquis audacis tetigit carinae nobiles remos nemorisque sacri Pelion densa spoliavit umbra, quisquis intravit scopulos vagantes et tot emensus pelagi labores barbara funem religavit ora raptor externi rediturus auri, exitu diro temerata ponti iura piavit.
(세네카, 메데아 10:19)
has aluit altum gurgitem Tigris premens, Danuvius illas, has per arentes plagas tepidis Hydaspes gemmifer currens aquis, nomenque terris qui dedit Baetis suis Hesperia pulsans maria languenti vado.
(세네카, 메데아 11:19)
properant placidos linquere portus iussi nautae, resonant remis pulsata freta:
(세네카, 옥타비아 5:18)
quatit ossa et artus horridus nostros tremor pulsatque pectus;
(세네카, 옥타비아 11:12)
sed movent laeto die pulsata palmis pectora et fusae comae?
(세네카, 옥타비아 11:17)
ille ferocem iussit Achillem pulsare lyram, fregit Danaos, fregit Atridem, regna evertit Priami, claras diruit urbes:
(세네카, 옥타비아 12:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION