라틴어 문장 검색

Perducti vero peregrini et novi advenae Christi, illic in templo Dominici sepulcri vota sua Domino reddentes, cum gaudio magno sinc aliquo obstaculo Joppen reversi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 4:2)
Rex autem Tankrado Caiphas civitatem templumque Domini, Tabariam simul et Nazareth cum omnibus reditibus, accepta ab eo fidelitate, reddidit, quatenus deinceps in ejus obsequio et dilectione [0681D] stabilis permaneret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 24:7)
cui de templo Domini et de universis ecclesiis fratres occurrentes, ad diem festum convenerunt in hymnis et laudibus in celebratione diei sancti, quo et Dominus Jesus in asello residens, civitatem sanctam Jerusalem ingredi dignatus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 58:2)
Nec mora, catholicis exsequiis expletis, a domino patriarcha terrae commendatus, juxta fratris uterini Godefridi sepulcrum in loco Calvariae, in vestibulo templi Dominici sepulcri mausoleo, sicut decet reges, in memoriam et honorem sui nominis, magno et mirifico opere, et marmore candido polito, inter caeteros sepultos promotus est;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 58:8)
Nam, sicut in templo Domini omnesparietes ad unum lapidem reducuntur et sub illo lapide clauduntur, de quo lapide mentionem facit Propheta, dicens:
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo II 20:2)
Templum ergo quoddam antiquum intravit ut ibidem pernoctaret.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 18:25)
Sed cum ibi anxius multa secum diu volveret, occurrerunt sibi duo viriprope templum in civitate, quorum unus alium interfecit clamque aufugit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 18:26)
Multi ergo cives pro strepitu decurrentes interfectum repperierunt, etquaerentes quisnam homicidium perpetrasset, intraverunt templum speranteshomicidam ibidem reperire.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 18:27)
et cum eum parentes in templum inducerent, suscepit manibus suis, et dixit:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 2장 4:5)
Et duxit illum, inquit, in Hierusalem, et statuit eum super pinnam templi, et dixit illi:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 3:9)
Denique de templo ejiciebat nummularios, quia ipse volebat habitare.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 5:38)
Pulchre autem posuit, Delebo, tamquam litterarum apices qui delentur sine fraude librorum, et sine imminutione tabularum.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 5:9)
Veni, S. Moyses, praepara gremium, legem accipe, suscipe apices quos jam misericordia divina non deleat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 5:18)
Ergo ut ad superiora redeamus, delet Deus resurrectionem carnis, tamquam apicum scriptionem:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 6:1)
Eodem tempore Serenianus ex duce, cuius ignavia populatam in Phoenice ante rettulimus, pulsatae maiestatis imperii reus iure postulatus ac lege, incertum qua potuit suffragatione absolui, aperte convictus, familiarem suum cum pileo quo caput operiebat, incantato vetitis artibus, ad templum misisse fatidicum, quaeritatum praesagia, an ei firmum portenderetur imperium (ut cupiebat) et tutum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 7장 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION