라틴어 문장 검색

Et exivit Thobias et vocavit illum et dixit ei: " Iuvenis, pater te rogat ". Et introivit ad eum, et prior Thobis salutavit eum. Et ille dixit ei: " Gaudium tibi magnum sit! ". Et respondens Thobi dixit illi: "Quid mihi adhuc gaudium est? Homo sum inutilis oculis et non video lumen caelorum, sed in tenebris positus sum sicut mortui, qui non amplius vident lumen.
(불가타 성경, 토빗기, 5장10)
Sed tradidit Deus infamiam ante faciem ipsius, et Achicarus exiit ad lucem, Nadab autem intravit in tenebras aeternas, quia quaesivit occidere Achicarum. Cum faciebat eleemosynam, exiit de laqueo mortis, quem fixerat ei Nadab, et Nadab cecidit in laqueum mortis, et perdidit illum.
(불가타 성경, 토빗기, 14장10)
Multa abscondita sunt maiora his; pauca enim vidimus operum eius.
(불가타 성경, 집회서, 43장36)
et abscondita, antequam evenirent.
(불가타 성경, 집회서, 48장28)
Eodem modo et in horto spinae albae, super quam omnis avis sedet; similiter et mortuo proiecto in tenebris similes sunt dii eorum lignei et inaurati et inargentati.
(불가타 성경, 바룩서, 4장70)
Ego scio Ephraim, et Israel non est absconditus a me; quia nunc fornicatus es, Ephraim, contaminatus est Israel.
(불가타 성경, 호세아서, 5장3)
Colligata est iniquitas Ephraim, absconditum peccatum eius.
(불가타 성경, 호세아서, 13장12)
De manu inferni liberabo eos, de morte redimam eos? Ubi pestilentiae tuae, o mors? Ubi pestis tua, inferne? Consolatio abscondita est ab oculis meis ".
(불가타 성경, 호세아서, 13장14)
sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis.
(불가타 성경, 요엘서, 3장4)
quia ecce formans montes et creans ventum et annuntians homini cogitationem eius, faciens auroram et tenebras et gradiens super excelsa terrae; Dominus, Deus exercituum, nomen eius.
(불가타 성경, 아모스서, 4장13)
Qui facit stellas Pliadis et Orionem et convertit in mane tenebras et diem in noctem obscurat; qui vocat aquas maris et effundit eas super faciem terrae; Dominus nomen eius.
(불가타 성경, 아모스서, 5장8)
Numquid non tenebrae dies Domini et non lux? Et caligo sine splendore in ea?
(불가타 성경, 아모스서, 5장20)
Et si absconditi fuerint in vertice Carmeli, inde quaeram et auferam eos; et si celaverint se ab oculis meis in profundo maris, ibi mandabo serpenti, et mordebit eos;
(불가타 성경, 아모스서, 9장3)
Propterea nox vobis sine visione erit, et tenebrae vobis sine divinatione; et occumbet sol super prophetas, et obtenebrabitur super eos dies.
(불가타 성경, 미카서, 3장6)
Ne laeteris, inimica mea, super me quia cecidi: consurgam; cum sedeo in tenebris, Dominus lux mea est.
(불가타 성경, 미카서, 7장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION