라틴어 문장 검색

sive noctu,ne conspicitur quidem propter umbrae similitudinem, quamobrem tectus tenebris canis tutiorem accessum habet ad insidiantem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 12장 4:2)
et postquam ortae nubes offecere visui creditumque conditam tenebris, ut sunt mobiles ad superstitionem perculsae semel mentes, sibi aeternum laborem portendi, sua facinora aversari deos lamentantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 28장6)
infectos caeno aut cruore cibos dividentes funestas tenebras et tot hominum milibus unum iam reliquum diem lamentabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 65장15)
simul tribuni et centuriones falsum pavorem esse docuerunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 66장4)
atque illis, dum trepidant, dum refugiunt, evertentibus adpositum mensa lumen, feralibus iam sibi tenebris duos ictus in viscera derexit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 31장3)
siluit Hortalus, pavore an avitae nobilitatis etiam inter angustias fortunae retinens.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 38장12)
iuvat credulitatem nox et promptior inter tenebras adfirmatio.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 82장13)
tenebrae insuper delectae augendam ad formidinem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 48장6)
satis validi si simul incubuissent, per intervallum adventantes neque constantiam addiderant turbatis et pavore fugientium auferebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 73장4)
pavor internus occupaverat animos cui remedium adulatione quaerebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 74장3)
in nurum ne id quidem confingere ausus, adrogantiam oris et contumacem animum incusavit, magno senatus pavore ac silentio, donec pauci quis nulla ex honesto spes (et publica mala singulis in occasionem gratiae trahuntur) ut referretur postulavere, promptissimo Cotta Messalino cum atroci sententia.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER V FRAGMENTVM, 3장7)
qui nullo pavore diem natalem celebrans raptus in curiam pariterque damnatus interfectusque, et sorori eius Sanciae aqua atque igni interdictum accusante Q. Pomponio.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 18장2)
sed penetrabat pavor et admiratio, callidum olim et tegendis sceleribus obscurum huc confidentiae venisse ut tamquam dimotis parietibus ostenderet nepotem sub verbere centurionis, inter servorum ictus extrema vitae alimenta frustra orantem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 24장5)
pavor hinc in omnis, et ceteri passim dispergi, se quisque maestum aut nescium fingere;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 50장15)
satis constat eo pavore offusum Claudium ut identidem interrogaret an ipse imperii potens, an Silius privatus esset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 31장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION