라틴어 문장 검색

Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando hoc super in caeli spatio coiere repente asperiora, modis quae possint indupedita exiguis tamen inter se compressa teneri.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 15:4)
castoreoque gravi mulier sopita recumbit, et manibus nitidum teneris opus effluit ei, tempore eo si odoratast quo menstrua solvit.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 25:10)
praeterea barbata specie, senili quoque, uti Graeci eius quem βασσαρέα, item quem Βρισέα appellant, et ut in Campania Neapolitani celebrant Ἥβωνα cognominantes.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 9:2)
ansis autem teneri solere vasa quis dubitet?
(Macrobii Saturnalia, Liber III, II. 8:2)
Illa vel intactae segetis per summa volaret Gramina, nec teneras cursu laesisset aristas, Vel mare per medium fluctu suspensa tumenti Ferret iter, celeres nec tingeret aequore plantas.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VIII. 4:1)
Hyrcanaeque admorunt ubera tigres quoniam videlicet in moribus inolescendis magnam fere partem nutricis ingenium et natura lactis tenet, quae infusa tenero et mixta parentum semini adhuc recenti ex hac gemina concretione unam indolem configurat.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 15:3)
Nam si ovium lacte haedi aut caprarum agni forsitan alantur, constat ferme in his lanam duriorem, in illis capillum gigni teneriorem.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 18:2)
Iamque humiles, iamque elati sublime videntur Aera per tenerum ferri.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 7:3)
Nec tenerae salices atque herbae rore virentes Fluminaque ulla queunt summis labentia ripis Oblectare animum subitamque avertere curam.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 6:4)
Namque canebat uti magnum per inane coacta Semina terrarumque animaeque marisque fuissent, Et liquidi simul ignis, ut his exordia primis Omnia et ipse tener mundi concreverit orbis:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 22:1)
Praeterea teneri tremulis in vocibus haedi Corniferas norunt matres agnique petulci.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, V. 3:3)
— Senior leto canentia lumina solvit, pro vetustate senilia.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VI. 5:4)
Tu modo quos in spem statues submittere gentis, Praecipuum iam inde a teneris inpende laborem, pro in eos inpende.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VI. 11:4)
Hoc quaestionum genus, cum et senilem deceat aetatem, cur soli iuveni suadetur?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 1:2)
contrariam enim sortita naturam sunt muliebre corpus et corpus senile.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 16:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION